In Nomine patris et filii et spiritus sancti amen. Dominus Andrias dei gratia Ungarie, Dalmacie, Glocie, Galacie, Ramie, servie, laudemieque (így?) Rex nomine mere ac pure et 2inrevocabilis donationis que esse dicitur inter vivos donavit quinque milia marchas argentj domine Beatrici Regine uxori sue filie quondam felicis memorie domini Aldevrandinj Marchionis Estensis promittendo se daturum et soluturum predicte domine Beatrici uxori sue et suis heredibus predictas quinque milia marchas argentj hinc ad quinque annos completos Itaque in quolibet anno istorum quinque annorum solvere debeat et sibi solvere teneatur et suis heredibus mille marchas argenti obligando se et suum regnum totum donec predictam pecunie quantitatem sibi et suis heredibus solverit et attenderit Ita quod ipsam pecuniam totam sive argentum predicta domina Regina apud se habeat et hebere debeat et de ea quicquid sibi placuerit ad suam voluntatem et voluerit facere faciat et in hoc sibi dotem constituit concedendo eciam Idem dominus Rex Andrias eidem domine Regine omnes redditus proventus utilitates rationes et iura que et quas ullo tempore hinc retro habuerunt seu habere consueverunt Regine Ungarie. Et in super faciens ei gratiam specialem promisit dare ei et solvere omni anno in vita sua ultra dotem et omnia predicta de sua Camera speciali mille marchas argentj uel tantum quod inde de suis redditibus possit tantum argentum ab ea omni anno percipi et haberi Et ibi incontinenti Interogatus Idem dominus Andrias dei gratia Rex Ungarie adrie (?) Guidocto dei gratia Episcopo Mantuano si volebat Beatricem filiam felicis memorie quondam Aldevrandini Marchionis Estensis in suam uxorem legitimam et in ipsam ut in suam uxorem legitimam per uerba de presenti consentire. Respondit quod sic volebat et sibi placebat et dicebat et faciebat in omnibus ut dictum est superius Et eodem modo Interogata predicta domina Beatrix ab eodem domino Episcopo Mantuano - si volebat dominum Andreas dei gratia regem Ungarie in suum virum legitimum et in ipsum tanquam in virum legitimum per verba de presenti consentire Respondit quod sic volebat et sibi placebat et dicebat et faciebat in omnibus ut dictum est superius. Hiis itaque interogationibus et responsionibus sic factis Idem dominus Andrias Rex eandem dominam Beatricem desponsavit Annulo maritali consentiendo in eam ut dictum est in omnibus et per omnia et de omnibus predictis pluria instrumenta uno tenore interfieri Rogata sunt. Interfuere testes dominus Robertus dei gratia Strigoniensis Archiepiscopus, dominus Bertholomeus dei gratia Episcopus 3Vesperinus, Comes Maghinardus de Acquilucia, Comes Martinus de sancto Martino, Comes schenella de Tarvisio, dominus Matheus de coregia, dominus Castellanus de Caffaris, dominus Wylielmus Vicedominus, dominus Bonaventurinus de Arthelardis, dominus Arnaldus de saviolla milites Mantuani -, dominus Occatus de Padua, dominus Raymundus de Tarvisio et alii testes quam plures.
Actum est hoc apud Albam Civitatem in ecclesia Beate virginis Marie. Milesimo ducentesimo trigesimo quarto Indictione VII. die dominico quarto decirno Intrante Maio
Ego Zanebonus de Lonado a domino factus Regius Notarius interfui et Rogatus scripsi.
A modenai állami levéltárból (Archivio Ducale Secreto, Casa Ducale) Cesare Foucard másolata* után közli: Fraknói Vilmos.