Nos V. Dei gracia abbas sancti Martini una cum coniudicibus nostris, scilicet Jacobo archidiacono Symigyensi, Ladizlao comite symigyensi, Jacobo filio budur, Martino filio Mohc, Alexandro de Merey, omnibus presens scriptum inspecturis salutem in illo, qui est salus omnium. Quoniam generacio preteriit et altera succedet et non eodem cursu respondent ultima primis, idcirco consuetum est causas tractatas testimonio litterarum perpetuare. Nouerint ergo tam pesentes, quam postery, Quoniam cum essemus inquisitores terrarum in parochia Simigyensi a magnifico rege Bela constituti, in uilla Borchud distinccionem fecimus terrarum certis metis inter Georgium comitem et Boht ex una parte et inter castrenses ex alia parte; ex orientali parte pertinet ad castrenses, ex rneridionali plaga et occidentali pertinet ad iam dictum comitem Georgium et Boht mediante fluvio; sed libet scire, quod inter dictum comitem G. et B. de parte ad se pertinenti talis est particio, quod de terra arabili due partes contingunt ad Georgium comitem, tercia vero pars contingitur ad prefatum Boht de siluis uero et de fenetis tres partes pertinent ad Georgium comitem, quarta enim pars ad sepedictum Boht. Ut autem hoc testamentum ratum et firmum permaneat, sigillorum nostrorum munimine corroboravimus. Datum anno gracie M° CC° XXX° VII°.
Két, hártyaszalagon függő pecséttel. Eredetije az orsz. ltár kincst. oszt. Mon. Pos. 45. l. Közli: Vincze Gábor.