Capitulum ecclesie Jauriensis vniuersis xpi fidelibus presentes litteras inspecturis salutem in uero salutari. Vestra nouerit vniuersitas. litteras venerabilis patris nostri G. Episcopi Jauriensis nos in hunc modum............ Nos Gregorius dei gracia Episcopus Jauriensis. significamus omnibus presentes litteras inspecturis. quod cum nos auctoritate domini Bele Regis Illustris Hungarie............ super causis terrarum cognosceremus vduornici de uilla Borost, quorum nomima Icol. Chopou. Petur. Medue ac eorum Comes Symeon de uilla Syra. et iobagiones eorum Bertolim et Endus. Alexandrum filium Laurency coram nobis traxerunt in causam. asserentes eum terram eorum ad duo aratra sufficientem in uilla Tucurch per uiolenciam detinere. quam idem Alexander ad se asseruit iure hereditarie pertinere. Nos autem auditis...... ibus utriusque partis. predicto A. probacionem indiximus. ut terram eandem probaret suam esse hereditariam. Qui in termino per nos assignato. testibus ydoneis et fide dignis eandem terram ad se iure hereditario pertinere probauit. dicti vero vduornici. et comes ac iobagiones eorundem inpresencia nostra dixerunt. quod si sex homines ex testibus supradictis prestarent sacramentum: ipsi a sua accione cessarent eandem terram eidem A. quiete et pacifice possidendam............ Nos uero in eleccione ipsorum posuimus. quos ex testibus supradictis uellent prestare sacramentum. Ipsi uero elegerunt Marcellum fratrem predicti Laurencii. Osl comitem Michaelem filium Chomos Abbatem Sancti Gothardi. forcasium de uilla Symun. Petrum de uilla Jonad. quibus nos terminum prefiximus. in quo in (ecclesia sancti) Michaelis de ferreo castro prestarent sacramentum. ut eciam prestiterunt. sicut per litteras Capituli Sancti Michaelis de castro ferreo et per pristaldum nostrum Elyam filium magistri Chepani. ac per ipsos vduornicos comitem et Jobagiones (intelleximus). Nos igitur uolentibus supradictis vduornicis comite et iobagionibus eorumdem et (astantibus) sepedictam terram ad supradictum A. iure hereditario (pertinere) eam exigente iusticia eidem A. perpetuo adiudicauimus possidendam, dictos vduornicos in regali iudicio condempnantes. pro eo quod calump(nialiter proposu)erant accionem. metas eciam per dictum pristaldum nostrum que terras supradictarum duarum uillarum (circum)dant, ne inposterum possit esse contencio inter eos consenciente utraque parte et petente a nobis fecimus elevari. Et ut futuris temp(oribus) lis sopita coram (nobis accionem) suscitari non possit sepedicto A. litteras presentes concessimus sigilli nostri munimine roboratas. Datum Anno domini M°. cc°. XXX°. VII°. Regnante Illustri Rege Hungarie Bela Quarto Regni eius secundo Anno. Ne igitur processu temporum super terra prememorata sepedictus Alexander per antedictos vduornicos calumpniose possit infestari (secundum) formam litterarum supradicti venerabilis patris nostri G. Episcopi Jauriensis litteras nostras eidem Alexandro concessimus sigilli Capituli nostri inpressione roboratas. Anno dominice Incarnacionis Millesimo Ducentesimo Trigesimo Septimo.
Függő pecsétje elveszett; alúl cyrographummal ellátott, vízfoltoktól rongált eredetijét a N. Muzeumban őrzik. Közli: Nagy Imre.