Vniuersis Christi fidelibus, ad quos presentis pagine noticia peruenerit recitanda Nitriensis ecclesie Capitulum oraciones in domino. Ad omnium presencium ac posterorum noticiam harum insinuacione litterarum volumus deuenire, quod constituto in presencia nostri Micud fratre uxoris Pouse, iobagionis castri Trinchiensis, qui Pousa mortuus fuit in exercitu domini regis, quando rex habuit exercitum contra tataros, pro se et pro fratribus suis Alexio, uidus, et Christophoro ab vna parte, Razlone vero sacerdote et Zoulat pro se et fratribus suis Johanne, uidus et Andrea fratribus memorati Pouse ab altera, viva voce coram nobis sunt confessi, quod cum fratres uxoris dicti Pouse predictos fratres eiusdem Pouse traxissent in iudicium Bogmel comitis Nitriensis et Trinchiniensis pro quinquaginta marcis racione dutis suroris eorum, et lis inter ipsos fuisset diucius ventilata, tandem inter se taliter convenerunt: quod fratres sepe dicti Pouse quandam uillam suam hereditariam Liburcha nominatam, quam idem Pousa, dum uiueret, certis metis undique distinctam pacifice possidebat cum quodam servo Nadey nuncupato et Mladina filio eiusdem sub forma pacis et conposicionis prememorate domine in extimacione quinquaginta marcarum pro dote sua, cum consensu omnium cognatorum suorum contulerunt perpetuo possidendam cum domibus et alys super eandem constitutis edificiorum munimentis, quia nichil se posse dare de rebus mobilibus asserebant, pristaldo huius cause Iruzlao filio Stermer de Ludan existente. Mete autem illius terre, sicut in litteris predicti comitis B. inspeximus, quas predictis partibus in testimonium conformate pacis sigilli sui munimine concessit roboratas hoc ordine distinguntur. Prima enim meta incipit ab orientali plaga de fluuio Wag, ex parte uille Neusua, super unum fossatum, quod vulgo precupa nuncupatur, hinc autem uadit usque ad Toplicham, et inde transiens Toplicham cadit in Jelzeunec potoka, hinc uero tendit superius usque ad Hradissa, et inde uadit super Berch per geminas metas terreas usque ad montem magnum; exin aliquantulum tenens uersus partem sinistram tendit ad arborem Tulg, hinc uero ad arborem Nir, deinde ad caput Lezco potoka, inde autem per Oudol uadit ad caput Hlubuka potoka, hinc uero tenet superius per Berch directe usque ad conterminum Morauie. ab occidente uero ex parte Liburcha Castrensis tenet per fluuium Wasyk, qui diriuatur de Wag, qui eciam cadit in Tiplicham, inde autem tenens superius cadit in fluuium Liburche magne; deinde uero uadit in paruam Liburcham; hinc ergo per eandem paruam Liburcham ascendit usdue ad caput eiusdem Liburche, inde autem per Berch progrediens uadit usque dum terre Morauie contiguatur. Ne igitur hec convencio in posterum possit in irritum reuocari, ad peticionem predictarum parcium presentes sigillo nostro roboratas concessimus. Anno gracie M° CC° XL° II°.
Hártyaszalagon függött pecsét nyomaival, fölűl cyrographummal. Eredetije az orsz. ltár kincst. oszt. Jes. Trench. 24. 4. Kiadta már Fejér is Cod. Dipl. IV. 1. 470. l., de lényeges hibákkal s hamis évszám alatt. Közli: Vincze Gábor.