Bela dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Comanie, Bulgarieque Rex, Omnibus Christi fidelibus presens scriptum inspecturis salutem in domino. Ad vniuersorum noticiam harum serie volumus peruenire, Quod cum Henrandus filius Nicolai fily Borch heredum caruisset solacio et post mortem ipsius, possessiones sue videlicet Teryen nomine in Comitatu Komaron et Gylan ac Warang in Comitatu Tolnensi existentes, quas dictus Herrandus possidebat ab inicio, essent pleno iure ad manus Regias deuolute. Nos vero aduertentes non inmerito grata fidelitatis obsequia, que dilectus et fidelis noster magister Corrardus filius Albey Comitis a primeuis sue puericie annis nobis indesinenter adherens impendere studuit fideliter et constanter, et que nobis et regno in futurum poterit graciora, vt idem sibi penes nostram celsitudinem virtutum in terra cumulando, vt sui exemplo ceteri ad fidelitatis opera forcius accendantur, memoratas itaque possessiones predicti Herrandi hereditarias Teryan, Gylan cum ecclesia sua ac vtilitate et Warang; cuius quidem tamen terre Warang partem orientalem domine Regine nostre consorti, post mortem dicti Herrandi contuleramus eandem tamen dictam partem ab eadem exemptam et receptam, cum consilio et beniuolencia eiusdem Regine dicto fideli nostro magistro Corrar pro tratis et talibus seruiciorum, fidelitatumque meritis, qui eciam ex generacione ipsius Herrandi proximus extiterit, ex liberalitate Regia cum omnibus vtilitatibus et pertinencys suis contulimus tradidimus et donauimus sibi et suis heredibus iure perpetuo possidendas. In quarum possessionem pacificam et quietam ipsum magistrum Corrardum per nostrum fidelem Boz, filium Boz et per hominem Capituli Albensis ecclesis fecimus introduci contradiccione aliqua non obstante. Mete autem dicte terre Teryan, sicut nobis per antedictum Boz et per hominem Capituli innotuit, hoc ordine distinguuntur. Incipit enim prima meta ab oriente et vadit versus Durugh populorum domine Regine et infra quandam piscinam sunt due mete, quarum una separat de Durug, alia de Teryan et deinde dirigitur ad villam Kyshantat ecclesie Pylisy, exinde autem protenditur uersus aquilonem ad villam Batyan et deinde vadit ad aliam Batyan ecclesie Albensis, deinde vero tendit ad orientem in villam Ethe, et ibi sunt due mete et exinde vadit et currit in cacumine montis et cedit in villam Theryan et ibi sunt due mete, quarum vna separat de terra populurum domine Regine Teryan, alia vero de terra alterius Theryan Corrardi, deinde autem vadit ad villam Gunzna, que est villa nobilium filiorum Guba, et ibi due mete sunt, et ibi terminatur. Item mete Gylan hoc ordine distinguuntur. Incipit enim prima meta ab oriente, et dirigitur iuxta terram Symigiensis ecclesie et vadit per continuas metas ad villam Wynar populorum domine Regine et ibi sunt due mete, quod wlgo dicitun Holomega, que separant de terra populorum Regine et per eandem Wynar et iuxta intendit per dupplices metas continuas versus occidentalem et perueniet ad villam Funo populorum domine Regine et deinde vadit versus aquilonem in commetaneitate eiusdem Funo retro cuiusdam magne silue, que tamen silua remanet ad per (így) Comitem Herrandi et intendit et vadit ad villam wrs iobagionum ecclesie vunisiensis hoc quod de terra Funou tamen intendit ire in commetaneitatem terre Bobocha ecclesie, hoc non pretermisimus, infra tamen villam wrs, quod superius nominauimus, sunt tres mete, quarum vna separat de terra Galan populorum domine Regine preconum, alia uero separat de terra wrs Jobagionum ecclesie Dismisiensis (így), tercia autem pro terra Henrandi Gylan vocata et exinde procedit iuxta terram Galan populorum domine Regine, et inde tendit ad terram Gylan ecclesie Dimisiensis, et ibi due sunt mete, quarum vna separat de terra Jobagionum ecclesie Dimisiensis, alia vero separat de Galan Herrandi, et exinde vadit versus orientalem ad magnam piscinam, et ibi sunt due mete, quarum una separat de terra Jobagionum ecclesie alia vero de terra Herrandi, et inde redit ad primam metam et ibi terminatur. Item mete terre Warang hoc modo distinguntur et ordine, quod prima meta in oriente est Capistian, et sunt ibi due mete, et inde vadit iuxta villam Bulsuch Michaelis, ad meridionalem iuxta paruum pratum et cadit ad magnum pratum et exinde vadit ad terram Zulugaiauriensem nomine Hor, et deinde tendit ad occidentalem et cadit in Chathakutfeu, et exinde vadit ad villam Alexandri fratris Sydo et ibi sunt due mete, et inde tendit ad occidentalem, in pratum, quod dicitur Fyzest, et in eodem prato vadit ad terram Dimisiensem, ubi sunt due mete, et exinde vadit ad terram Morusth, et ibi separat quidam fons de terra Dimisiensis ecclesie, et exinde vadit in magnam siluam, et ibi due sunt mete, et deinde vadit ad orientalem, qui dicitur Hashag, inde vero in locum Catadyr descendit ad Gymelchenus, et ibi sunt due mete, et exinde ad Zoldubas, et ibi sunt tres mete, et exinde vadit ad Noghas, et exinde ad locum erestuensuth, et inde vadit et redit ad primam metan capitalem, et ibi teiminatur. In cuius rei memoriam, perpetuamque firmitatem ad instanciam et peticionem magistri Corrardi presentes concessimus litteras sibi et suis heredibus, dupplicis sigilli nostri munimine roboratas. Anno Domini Millesimo CC° Quinquagesimo, quarto Kalendas May, Regni vero nostri Anno quinto decimo.
I. Károly királynak 1324. évi átiratából, melynek eredetije az orsz. ltár kincst. oszt. Paulin. Tolna. Közli: Vincze Gábor.