(B)ela dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanieque Rex Omnibus Christi fidelibus, ad quos presens scriptum peruenerit, salutem in omnium saluatore. Quoniam dies hominis uelud (így) umbra preterire dinoscuntur, sanum uidetur diem extremum pys preuenire operibus et tesauros tesaurizare hos in terris per quos salus et gloria consequi mereatur et in celis. (H)ac igitur consideracione ammoniti tam presentibus; quam futuris harum serie volumus fieri manifestum, Quod cum sanctus ordo Premonstratensis in substancia rerum temporalium per impetum profane gentis Tartarorum in Regno nostro nimium fuerit destitutus scientes oracionibus virorum religiosorum eiusdem Ordinis nos indigere quamplurimum ad salutem, eidem ordini in eius paupertatis subleuamen contulimus locum sub Castro Turul ad edificandum ibidem Monasterium in honore beate Marie virginis, que sit ecclesia dicto ordini filialis. In remedio autem anime nostre et nostrorum liberorum dotamus idem Monasterium duabus partibus tributi portus et pontis de Sala, tercia parte illi remanente, cui ex antiquo consueuit prouenire. Preterea quodcumque tributum a Castro Symtey descendendo per aquam usque in paludes accresci poterit in portu uel in ponte dictum Monasterium de illo duas partes habeat, et terciam ille, cui de iure debebit prouenire. Item contulimus fratribus dicti Monastery utramque Salam cum terris ibidem, quarum mete, sicut nobis per fideles nostros Andream filium Joanka et per Michaelem filium Jacov innotuit, qui eisdem nostro mandato easdem terras statuerunt, hys terminis includuntur. Prima meta incipit a parte orientali a Turmuch in portu Woska, alia meta in valle Nege, et ibi tenet metam cum villa Hechmech, et inde descendit ad quercum, in qua est meta, et inde uadit ad alium quercum, ubi est meta, et inde uadit per Pratum ad Nega, et per Nega uadit usque ad Eurem, et ibi sunt tres mete, et inde uadit per uallem ad siluam nucum, et inde in Holuthwag, et inde descendit ad Racassuan, et ibi tenet metam cum Jacobo filio Sygarth, et inde uadit ad..... a, et inde descendit ad Zacalus, et tenet metam cum eodem, et inde per Duduag ascendit ad Gyog, et inde tendit ad Tubruca, et inde uadit ad tres metas; prima meta sancti Martini, secunda prepositi de Moy.., tercia ville....., et inde per quandam vallem reuertitur ad villam Tukad, et inde transit ad yzrafa, et inde uadit superius ad aquilonem ad yneuzorma, deinde tendit ad Zadurzorma, et inde uadit superius in terra Ludos et Gath, et tenet metam ibi cum Jacobo filio Sygarth assiduis metis usque ad terram Alexandri de uilla Patha et ibi conterminatur cum ipsa terra, et ibi est salix, qui uocatur Surkufyzv, deinde uadit per fenetum usque ad terram Vngy, et ibi conterminatur metis assiduis cum ipsa terra, et inde tendit metis continuatis per fenetum usque ad terram Bethleem, et ibi conterminatur cum ipsa terra, et inde uadit per cultam terram metis continuatis et conterminatur cum terra Fuk, et inde tendit ad Capitalem metam usque ad terram fily Cazmery, que uocatur Gan, et inde ueniet et conterminatur cum terra ville Own hospitum de Posonio iuxta fluuium Wag, exinde protenditur et descendit cum terra abbatis sancti Martini usque ad palacium, et ibi per Wag ascendit ad aquilonem ad terram ville Supurni, et ibi conterminatur cum terra Johannis de Wasard, et inde uadit uersus orientem per cultam terram usque ad terram ville Ista iobagionum Nitriensium, et inde ad terram vduornicorum ville Boych, et inde ascendit et conterminatur cum terra Egus iobagionum Nitriensium, et inde tendit cum metis assiduis usque ad terram ville Ninuk abbatis de Zubur, et inde descendit usque ad terram ville Muchmuk eiusdem abbatis, et ibi est meta capitalis in valle, que vocatur Jach, et inde uadit per cultam terram ad locum, qui uocatur Nogkaz, et ibi est meta capitalis, et inde uadit per metas continuatas usque ad metas ville Bus, exinde ad terram ville Graz, que est Benedicti de Ludan, et inde ad villam Weccha usque ad Wag, et per eundem Wag ad priorem metam rediens terminatur. Villam quoque Beka et villam Purud, in qua quondam nostri Castorioli residebant, et villam Vduorch, et villam Borodnuk cum terra sex aratrorum in comitatu Nitriensi existentem, quas eciam ipsis fratribus contulimus, includuntur dictis metis. Item contulimus eis duas villas scilicet Colchud et Negeuen una cum populis nostris condicionalibus in eisdem villis residentibus ad castrum de Golgouch pertinentibus, quorum nomina nominabimus in subscriptis, tali adiecta forma, ut quantumcumque multiplicati fuerint populi antedicti teneantur de singulis decem mansionibus in uno curru proprio ad predictum monasterium de Turul dicti prepositi et fratrum honera sev victualia, cum necesse fuerit deportare. Sunt autem hec eorum nomina in villa Kulchud: Vnd, Chonter, Enderes, Jan, Paka, Gonter, Bortol, Foca, Tuka, Iba, Chechkv, Petur, Andreas, Gurg, Heten, Chaka, Thobias, Folka, Vras, Duhus, Briccy, Thama, Buka, Vtev, Seba, Kulen, Chenta, Chymur, Kotov, Zegun. Item in villa Negeuen: Iba, Pyncusd, Bortol, Chubzo, Symun, Vrbanus, Petur, Iba, Tyba, Videcus, Heten, Ida, Tuluoys, Wos, Thabias, Warod, Petur, Paul, Mouruc, Warod, Mortun, Bulchu, Jan, Buhte, Myksa, Torda, Wysa, Boda, Hozuga, Keuerug, Byzod. Item contulimus eisdem fratribus domos predicatorum cum terra duorum aratrorum de terra sub Castro Turch. Preterea contulimus in Turch villam Solumus super fluuium Blathnica, dantes preposito eiusdem Monastery potestatem statum libertatis populorum in dicta villa conmorancium transmutare, et libertatem, quam voluerit eisdem constituere, sub condicione tamen libera, prout uiderit vtilitati ecclesie commodius expedire. Insuper contulimus eidem Monasterio in Lyptov duas villas vtrasque Stelach nominatas, sub libertate, quam dictus prepositus eisdem reuocando uoluerit ordinare. Item villam Zolok in Schypys sitam dedimus eis, que subscriptis metis distinguitur, prout nobis fidelis noster Albertus dicti Monastery prepositus, cuius fidei metandam ex plena confidencia commisimus dictam terram suis litteris intimauit. Prima meta incipit a parte orientali in capite Beneducpotaca, et inde descendit usque ad terram arabilem et ibi est meta, et inde tendit ad Gonoynuk, quem dividit idem fluuius, et inde descendit ad arborem, que dicitur Zemeryk, et inde descendit secus viam, et ibi tenet metam cum villa Mathey, et inde transit per Kanatopam ad Niresmal, et ibi sunt due mete, et inde tendit ad aliud Gonoynuk, ad partem meridionalem, et inde transit ad magnam viam, que ducit ad pontem, qui est super alium fluuium Kanathopam et per eundem fluuium uadit ad partem occidentalem ad siluam, et per eandem siluam uadit et reuertitur ad metam priorem et ibidem terminatur. Item contulimus eidem Monasterio in Schypis villam saxonum aput ecclesiam sancte Elysabeth cum terris et omnibus prouentibus, qui ex parte ville nos contingunt, et eciam si aliquam exaccionem nos aliquando super populos illius prouincie facere contigerit partem exaccionis facte, que de ipsa villa nobis posset prouenire Monasterio concessimus antedicto. Volentes hospites in dicta villa congregatos et congregandos in libertate eis a dicto suo preposito ac fratribus ordinata quiete et pacifice conseruari. Item uolumus, vt dicti hospites in eadem villa sancte Elisabeth commorantes secunda feria forum habeant liberum et consuetum, prout hactenus habuerunt. Quia uero populi predicte ville sufficientem terram non habebant, de circumiacentibus terris recipientes pro eisdem ne imposterum lis aliqua sev controuersia inter prepositum uel conmetaneos dicte ville ualeat suscitari tam prius habitas, quam eciam receptas terras distingui fecimus, et earumdem mete, sicut nobis fidelis noster Albertus dicti Monastery prepositus, cuius fidei eciam ipsam terram metandam conmisimus ex habundanti confidencia suis litteris intimauit, hoc ordine distinguuntur. Prima meta incipit a parte orientali sub maxima silua, et ibi tenet metam cum villa Lubicha, et inde descendit ad biuium, et inde de biuio uadit ad girum montis, qui dicitur Prym, et inde descendit ad Deduslovpotoka, per quem transit ad metam, que est secus viam, et inde transit per fluuium Lubicha et uadit per Calamos ad vallem, et inde de valle ascendit ad viam, que ducit in Werbev, et per eandem viam vadit ad vallem Keud, et ibi tenet metam cum villa Werbev, et inde de valle Keud descendit ad partem meridionalem ad riuulum Werbev, et inde vadit ad fluuium Poprad et inde exeundo habet duas metas, quarum una est dicti prepositi, altera Rycolphi et Pulan, et inde uadit ad finem cuiusdam parui prati; et ibi in fine prati sunt due mete sub arbore Egurfa, et inde uadit superius ad Tyliam, sub qua sont due mete, et inde uadit ad metam, que est in Zimiriktu, et inde tendit ad septemtrionem ad arborem, que dicitur feneufa, et per eandem siluam uadit ad Zalaykpotoka, et inde descendit parumper, et inde ascendit ad viam et ibi est meta, deinde uadit superius ad hasfa, et inde tendit ad siluam, et per siluam uadit ad montem Turtur, et inde descendit de monte ad Bistrichpotoka, et per eundem fluuium Bistrica tendit inferius, et ibi tenet metam cum Eur, et inde de fluuio Bistrica transit ad magnam viam, per quam viam descendit iuxta ecclesiam sancti Michaelis ad vallem, per quam descendit ad pontem et inde de ponte inferius per magnam viam reuertitur ad predictum fluuium Bistrica, ubi cadit ad fontem Poprad, et inde uadit per siluam sub montem Gala, et inde reuertitur ad priorem metam et sic terminatur. Concessimus insuper, ut populi dicto Monasterio collati ab omni iurisdiccione et iudicio comitum seu Judicum liberi sint penitus et immunes. et solius persone nostre uel prepositi eorum astare iudicio teneantur, uel iudici sibi constituto secundum eorum libertatem. Vt igitur hec donacio nostra perpetue firmitatis robur optineat, nec possit in posterum retractari per quempiam, presentes litteras concessimus dupplicis Sigilli nostri munimine perhemniter roboratas. Datum anno gracie M° CC° Quinquagesimo primo. Idus July. Regni autem nostri anno sextodecimo.*
Fülöp fermói püspök és szent széki követ 1281. évi junius 26-án kelt átiratából; l. alább.