Alexander episcopus, seruus seruorum dei Venerabili fratri Archiepiscopo Strigoniensi Salutem et apostolicam benediccionem. Inducit nos claritas meritorum Carissimi in Christo fily nostri Illustris Regis Vngarie, quod sedem apostolicam in hys inueniat graciosam, que pia sue mentis desideria adimpleant paterne exaudicionis effectu. Sane idem Rex celestibus allectus premys, que potissime proueniunt ex operibus pietatis quoddam Monasterium Monialium in proprio fundo infra Insulam Leporum tue diocesis, sicut accepimus fecit studiose construi et unam de filiabus suis collocans in eodem, illud de bonis proprys iam ita dotauit et adhuc dotare proponit, quod persone ibidem diuinis laudibus insistentes possint ex dotibus huiusmodi perpetuis temporibus comode sustentari. Quia uero in affectu ipsius Regis feruenter haberi dicitur, ut dictum Monasterium in ius et proprietatem ecclesie Romane perpetuo admittatur, nos tam laudabile tanti Regis propositum non solum arbitrantes attollendum fore apostolici dono fauoris, sed per te et alios nobis in partem sollicitudinis deputatos totis mentis affectibus promouendum, ut eiusdem Regis immitacione uirtutis orbis terrarum Principes reddantur, in timore domini uirtuosi, fraternitatem tuam rogamus et hortamur attente per apostolica tibi scripta mandantes, quatinus predictum Monasterium ab omni iurisdiccione tua et successorum tuorum pro apostolice sedis et nostra reuerencia eximas, ipsumque plena et perpetua munias libertate, iure patronatus dicto Regi ac ipsius heredibus reseruato. Preces uero et mandatum nostrum in hac parte sic adimpleat tua sinceritas, quod et dicti Regis affeccio circa te ac Strigoniensem Ecclesiam propter hoc augeri ualeat, et nos tibi graciosi fauoris premia compensemus. Datum Laterani III. Nonas Marcy. Pontificatus nostri anno Tercio.
Függő ólom pecséttel. Eredetije az orsz. ltár kincst. oszt. Mon. Pos. 68. l. Közli: Vincze Gábor.