Alexander episcopus seruus seruorum dei Dilecto filio priori prouinciali ordinis predicatorum in Vngaria Salutem et apostolicam benediccionem. Professarum mulierum uasis fragilibus nunquam potest salubrius consuli, ut ad usum retinendi normam regularis obseruancie solida perseuerent, quam ut probate religionis uirorum custodie committantur, quorum uirtute ipsarum imbecillitas fulciatur. Cum igitur Carissima in Christo filia nostra Regina Vngarie Illustris utpote deo denota et religionis amatrix, in municipio, quod in Insula Danuby, que Insula Leporum dicitur Vesprimiensis diocesis, Carissimus in Christo filius noster, Vngarie Rex Illustris uir eius de nouo construxit, ubi multa Milia hominum congregari dicuntur quoddam Monasterium sanctimonialium sub tui ordinis degencium institutis de bonis Regalibus fundauerit ac dotauerit copiose, in quo ipsorum Regis et Regine filia et plures alie uirgines genere Nobiles professionis habitum susceperunt perpetuo inibi domino seruiture, cupiatque ibidem habere fratrum ordinis eiusdem Conuentum, parata ut asserit pro fabricandis ibidem ecclesia ac domibus ad opus ipsorum fratrum sumptus necessarios ministrare, discrecioni tue per apostolica scripta mandamus, quatinus eiusdem Regine desiderio satisfaciens in hac parte, Conuentum ipsi loco taliter construendo auctoritate nostra grata liberalitate concedas, qui predictis sororibus diuina celebrent, ipsarum confessiones audiant, eisque monstrent ecclesiastica sacramenta constitucione ipsius ordinis contraria uel priuilegio seu indulgencia sedis apostolice nequaquam obstantibus, per que id valeat impediri. Prouiso, quod locus mansionis fratrum et monasterium sororum competentis distancie spacio distinguantur. Datum Anagnie V. Idus Octobris. Pontificatus nostri Anno Quinto.
Függő pecsét nyomaival. Eredetije az orsz. ltár kincst. oszt. Mon. Pos. 68. 28. Közli: Vincze Gábor.