Bela dei gracia Vngarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanieque Rex vniuersis Christi fidelibus presentes litteras inspecturis salutem in omnium saluatore. Ad vniuersorum noticiam tenore presencium uolumus peruenire, quod nos dilecto et fideli nostro Moys Magistro Tauarnicorum Bele ducis karissimi fily nostri Comiti Symigiensi et de Vorosdyno, quem propter diuersa fidelitatis opera, nobis et regno nostro exhibita et inpensa Regys fauoribus amplexamur, ex gracia concessimus speciali, vt de possessionibus suis hereditarys, empticys, et eciam acquisitis, libertinis suis et ancillis, ac alys bonis suis, dandi, conferendi et relinquendi domine uxori sue et filiabus ipsius, preterea legandi seu disponendi salubriter de eisdem possessionibus suis et bonis suis monasterio suo pro remedio anime eius, sicut sibi placuerit, liberam habeat facultatem et ea omnia et singula, que fecerit, uel ordinauerit de premissis propter eius instanciam nostro uolumus priuilegio confirmare. In cuius rei memoriam et perpetuam firmitatem presentes eidem concessimus litteras dupplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum anno domini M° CC° LX° Regni autem nostri anno Vicesimo quinto.
A budai káptalannak 1289. aug. 27-ikén kelt átiratából, melynek eredetije megvan az orsz. ltár kincst. oszt. Mon. Pos. 46. 8. Közli: Vincze Gábor.