Nos Henricus palatinus Comes Posoniensis Significamus tenore presencium quibus expedit vniuersis, quod Nicolaus decanus et totum Capitulum Gerriensis ecclesie accepto a nobis pristaldo traxerunt in causam coram nobis oduornicos de uilla Barath super facto terre sue existentis in villa Barath, super qua contencio mota fuit inter partes et cum ipsa causa diucius coram nobis verteretur, tandem partibus volentibus permisimus ipsam per arbitrium bonorum virorum per partes susceptorum amicabiliter ordinari. Postmodum autem partes ad nos reuertentes pari voto dixerunt, quod ipsi Odvornici de Barath dedissent terram ecclesie Gerrensi in vna parte metis separatam, quam quidem terram et metas ad uerba Odvornicorum prefatorum eidem ecclesie confirmauimus presencium auctoritate, Et sicut ultraque (így) pars nobis retulit, mete ipsius terre sic distinguuntur: Prima igitur meta terre dicte ecclesie incipit a uilla Cruciferorum et venit ad locum, qui vulgo Fyrrestelucarra vocatur, deinde autem veniens transit verticem Cherkod in latitudine et venit ad locum Barati teluk vocatum vbi prius villa Barath residebat, dehinc autem venit ad locum, qui vulgo Cacasto vocatur, qui totaliter est ecclesie Gerriensis, deinde venit ad Pethlend et iuxta Pethlend eundo per magnam viam, venit iterum ad villam Cruciferorum, vbi prius incepta fuit, et ibi terminatur. Silua autem, que est eis ab antiquo possessa, est communis cum populis ecclesie antedicte. Pristaldo igitur huius cause Ita, filio Nicolai existente. Vt autem huius rei series salua semper consistat litteras nostras concessimus ad peticionem parcium sigilli nostri munimine roboratas. Anno ab incarnacione domini Millesimo ducentesimo LXI°.
Rozgonyi Simon országbírónak 1411. julius 5-ikén kelt átiratából, melynek eredetije megvan az orsz. ltár kincst. oszt. Jes. Tyrn. 27. 88. Kiadta már Fejér is, id. m. II. 382. l., de hamis évszám alatt s a nevekben teljesen hibásan, annyira, hogy a jegyzetben maga is az oklevél hiteles volta felől kételkedik. Közli: Vincze Gábor.