Stephanus dei gracia Junior Rex Hungarie. Dux transsiluanus dominus Comanorum omnibus xi fidelibus presentem paginam inspecturis salutem in omnium saluatore. Quod Regia auctoritate sanccitur fundamento innititur perpetue firmitatis. Proinde vniuersorom noticie harum serie declaramus. Quod cum dominus Rex et domina Regina parentes nostri Ponith comitem. qui a primeuis puericie nostre temporibus in diuersis seruiciorum articulis nobis seruiuit fideliter et deuote. nec minis. nec precibus. nec precio a nobis separare et a nostro seruicio retrahere potuissent. ad ultimum inuenta secta iniqui tractatus. ut contra personam ipsius et possessionem ac bona eiusdem omne malum procuretur machinacione publica vel occulta. suos Judices et notarios consuluerunt ipsius scilicet Ponith comitis manifestos et notorios inimicos. sicut Laurencium comitem Judicem Curie et Prepositum Farcasium ac alios quos magis instructos et docciores ad malignandum inuenire contra ipsum comitem potuerunt. vt iniquo iudicio et peruerso et falsis litteris in nostrum preiudicium et grauamen iacturam eiusdem omne malum suggerant et procurent et prout intelleximus procurassent. Nos igitur animaduertentes quod idem Ponith comes in nullo parentibus nostris. Regno uel Regnicolis aliquibus excesserit. vel aliquid conmiserit nocumentum. pro quo possessiones sue recipi uel alienari debeant ab eodem. Sed hec omnia pro nobis procedant ex ody fomite contra ipsum. Judiciam Judicum. Parentum nostrorum et omnes litteras contra eundem procuratas. auctoritate presencium rumpimus et cassamus. et si aliquo tempore exhibite fuerint. nullius penitus sint momenti. Et quia idem Ponith comes pro nobis sine causa aliqua multa dampna molescias. iniurias et anguscias fuit passus. eidem promisimus et promittimus testimonio huius scripti. quod cum Regni solium adepti fuerimus. domino concedente. omnes possessiones eiusdem receptas. iuxta continenciam litterarum et priuilegiorum suorum ex integro eidem restitui faciemus. contradiccione aliqua non obstante. Vt igitur hoc factum Robur optineat perpetne firmitatis presentes concessimus litteras duplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus magistri Benedicti prepositi Orodiensis aule nostre vicecancellary dilecti et fidelis nostri. Anno domini M°. cc°. Sexagesimo. Quarto.
III. Endre királynak 1292. évi átiratából; lásd alább.