Nos Capitulum Budensis ecclesie damus pro memoria, quod quibusdam Petra scilicet et Paula de comitatu Barana, ut dicebant ab una parte, Petro et Andrea fiatribus de ordine predicatorum procuratoribus sororum de insula sancte Marie pro eisdem sororibus ex altera, coram nobis personaliter constitutis, predicti Petra et Paula confessi sunt, quod medietatem terre ipsorum Voyzlov uocate in prefato comitatu Barana cum silua et feneto et alys utilitatibus suis ad dictam medietatem terre pertinentibus, memoratis sororibus et ecclesie sancte Marie de insula obligassent et inpignorassent pro tribus marcis finiti argenti, usque ad festum sancti Martini nunc uenturum, quas tres marcas ydem Petra et Paula a prenominatis procuratoribus sororum dixerunt se plenarie recepisse tali condicione addicta, quod si iam dicti Petra et Paula usque dictum festum sancti Martini terram eorum redimere poterunt bene quidem, sin autem, eadem terra estimabitur per viros ydoneos et quicquid ultra quantitatem illarum trium marcarum dicta terra plus valere fuerit estimata, id dicte sorores prefatis Petra et Paula addere et supplere tenebuntur. Datum in festo decollacionis sancti Johannis baptiste.
Kivűl rányomott pecsét maradványaival. Eredetije az orsz. ltár kincst. oszt. Mon. VBud. 4. 38. Közli: Vincze Gábor.