Nos Mauricius magister tauarnicorum domini Regis memorie conmendamus reuocandum, quibus expedit vniuersis, quod cum uxor nostra filia Dominici magistri tauarnicorum domini regis Bele beate memorie, de genere Ratolt viam vniuerse carnis fuisset ingressa, diligenter petens a nobis, ut decimam partem tributi portus nostri de sancto Georgio super Drauam existentis pro remedio anime sue monasterio sancti Jacobi de Raba donaremus, ut inde fratres eiusdem loci ceram compararent. Nos igitur eiusdem peticionibus atendentes, decimam partem predicti portus contulimus monasterio antedicto perpetuo possidendam. Vt igitur series huius robur optineat perpetue firmitatis nostras litteras concessimus nostro sigillo roboratas. Anno ab incarnacione domini M° CC° LX. VII.
Hártyaszalagon függő pecséttöredékkel. Eredetije az orsz. ltár kincst. oszt. Mon. Tyrn. 14. 2. Közli: Vincze Gábor.