Nos B. dei gracia Rex Hungarie memorie conmendantes significamus, quibus expedit vniuersis, quod Macha iobagio castri Albensis de villa Wosyan personaliter coram nobis conparendo, confessus est se et fratres suos uterinos cum terra sua sponte reddidisse Jobagionatui monastery nostri de Insula virginis gloriose, itaque in eodem iobagionatu apud predictum monasterium nostrum ipse et fratres sui predicti perpetuo permanebunt. Datum in Chuth in quindena natuitatis beate virginis.
V. István királynak 1270. sept. 18-ikán kelt átiratából; l. alább.