Ladislaus dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanie, Bulgarieque Rex. Omnibus xpi fidelibus presens scriptum habituris salutem in omnium saluatore. Ad vniuersorum noticiam harum serie volumus peruenire, quod petrus et farcasius fily Andree de Ougcha ac Endre filius farcasy Jobagiones Castri nostri Posoniensis familiares milites Thome bani tocius Sclauonie dilecti et fidelis nostri. Ad nostre serenitatis venientes presenciam a nobis instantissime postularunt. quod ob suorum fidelium seruiciorum merita, quandam terram castri nostri Posoniensis Tarnuk nuncupatam inter Chyllokuz existentem vacuam et desolatam, iuxta terras filiorum Lacus fetreg, et terram vduornicorum de Paka ac Moyg fily petris, nec non et terram ville paka de Chukar sitam, eis conferre de benignitate Regia, dignaremur. Nos itaque consideratis seruicys, predictorum Juuenum, quoniam Petrus sub Castro Detreh, pro nostre Corone defensione seu ampliacione letalia recepit wlnera et farcasius similiter sub Castro Luua, pro nobis se obiciens mortem, vix euasit ac eciam pro eo, quia cum Thoma bano in omnibus agendis nostris fideles reperti sunt, predictam terram quantum in nobis est saluo cuiuslibet iure remanente, presentibus et consencientibus barronibus nostris, dedimus et contulimus absque iuris preiudicio alieni, petro, farcasio et Endre, superius annotatis, necnon et per eosdem suis heredibus heredumque suorum successoribus iure perpetuo possidendam. vt igitur huiusmodi nostre concessionis series perpetui titulo vigoris in posterum perseueret presentes concessimus litteras duplicis Sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus venerabilis viri magistri Benedicti Sancte Strigoniensis ecclesie electi prepositi Budensis, aule nostre vicecancellary, dilecti et fidelis nostri. Anno domini M°. CC°. Septuagesimo Quinto. Regni autem nostri Anno quarto. Venerabilibus patribus Stephano Cholocensi, et Johanne Spalatensi Archiepiscopis, Joub Quinqueecclesiensi, Philippo Waciens, Lodomerio Waradiensi, Thoma Zagrabiensi, Dyonisio Jauriensi, petro Transiluano, Andrea Agriensi, petro electo Vesprimiensi et Gregorio Chanadiensi, Episcopis ecclesias dei feliciter gubernantibus petro palatino Comite Supruniensi et Judice Cumanorum Matheo magistro Tavarnicorum nostrorum Vgrino bano Judice curie nostre, Thoma bano tocius Sclauonie, Rolando magistro Tauarnicorum domine Regine karissime consortis nostre et Comite de Zana, Ladyzlao Woyouoda, Moys comite Symigiensi Herrando comite de ferreo Castro, ac alys quampluribus Comitatus Regni tenentibus et honores.
Sárga-vörös színű selyem zsinóron függött pecsét nyomaival; eredetije az Olgyay cs. lban. Közli: Nagy Imre.