Nos Capitulum Budensis ecclesie damus pro memoria, quod Petrus filias Wza ex una parte, Petrus comes officialis sororum de insula sancte Marie pro eisdem sororibus ab altera coram nobis personaliter constituti, predictus Petrus filius Wza confessus est se accepisse viginti quinque marcas argenti decime conbuscionis a predictis sororibus de insula, pro quibus terram suam, quam habet in villa Ineu de portu obligauit eisdem sororibus sub titulo pignoris, exceptis condicionarys suis in eadem terra residentibus usque ad octauas sancti Michaelis archangeli proximo uenturas. Ita quod si tunc dictam terram suam ipse Petrus, persoluendo memoratam pecuniam redimere poterit, recuperabit eandem, sin autem in pena dupli remanebit; assumpsit eciem idem P. quod per quoscunque occasione eiusdem terre memorate sorores molestarentur, ipse easdem tenebitur defendere et liberare proprys laboribus et expensis. Datum in festo decollacionis sancti Johannis baptiste. Anno domini M° CC° LXX° sexto.
Kivűl: Pro sororibus de Insula sancte Marie contra Petrum filium Wza super viginti quinque marcis.
Kivűl záró pecsét nyomaival; eredetije az orsz. ltár kincst. oszt. Mon. VBud. 8. 5. Közli: Vincze Gábor.