(Ph)ilippus miseracione diuina Firmanus Episcopus, apostolice Sedis Legatus Religiosis Viris preposito et fratribus Monastery sancte Marie de Turuch Ordinis Premonstratensium Strigoniensis Dioecesis salutem in domino. Cum a nobis petitur, quod iustum est et honestum, tam vigor equitatis, quam ordo exigit racionis, Vt id per sollicitudinem nostri officy ad debitum perducatur effectum. Exhibita siquidem nobis uestra peticio continebat, quod recolende memorie dominus Bela Rex Hungarie illustris anime sue considerata salute nonnullas terras, villas, tributa, possessiones, iura et iurisdicciones, ac bona alia ob remedium anime sue eidem Monasterio uestro contulit et concessit, ipsumque illis pia disposicione dotauit, prout in priuilegio ipsius domini Regis dupplici sigillo munito perspeximus contineri. Cuius tenorem de uerbo ad uerbum presentibus fecimus annotari. (N)os igitur uestris iustis postulacionibus inclinati, quod super hoc ab eodem Rege prouide factum est, ratum habentes et gratum, id auctoritate, qua fungimur, confirmamus, et presentis scripti patrocinio conmunimus. (N)ulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmacionis infringere, uel ei ausu temerario contraire. (S)iquis autem hoc attemptare presumpserit, indignacionem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli Apostolorum eius se nouerit incursurum. Tenor autem dicti priuilegy talis est: (B)ela dei gracia... stb. (l. föntebb, 18. sz. a.) In cuius rei testimonium presentes litteras fieri fecimus et nostri sigilli appensione muniri. Datum Strigony Anno domini M° CC° Octuagesimo primo. Indiccione Nona, sexto Kalendas July. Pontificatus domini Martini pape IIII. anno primo.
Vörös selyemszálakon függő pecséttel. Eredetije az orsz. ltár kincst. oszt. Jes. Tyrn. 24. 55. Közli: Vincze Gábor.