Philippus miseracione diuina firmanus Episcopus, apostolice sedis Legatus Religiosis uiris fratribus Heremitis Strigoniensis Diocesis in saturalia conmorantibus salutem in domino. Volentes paci et quieti vestre quantum cum deo possumus prouidere, omnia bona, possessiones et iura vobis collacione Regum largicione principum et pia deuocione fidelium donata, atque concessa, sicut rite facta sunt, auctoritate qua fungimur confirmamus et presentis scripti patrocinio conmunimus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmacionis infringere uel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit indignacionem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se nouerit incursurum. Datum in Heymburg XII. Kalendas Nouembris. Indiccione nona, Pontificatus domini Martini pape IIII. Anno primo.
Lodomér esztergomi érseknek 1293. május 7-ikén kelt átiratából; l. alább.