Nos capitulum ecclesie posoniensis Significamus vniuersis quibus expedit per presentes quod constitutis personaliter coram nobis Magistro petro cum fratre Farkasio de Ovgea ab una parte, Johannes cum fratre suo Stephano qui sunt de generacione salomonis sunt confessi viva voce (így), Quod terram ipsorum empticiam nomine Wota vendiderunt Magistro petro et farkasio fratri eiusdem pro XXXI marcis denariorum vyennensium in filios filiorum Jure perpetuo possidendam cum privilegio anteriori. quam summam pecunie Johannes et Stephanus predicti confessi sunt se plenarie ab eisdem recepisse, qua videlicet prima meta incipit contra occidentem circa terram Bank et vadit contra orientem ad metam in villam leeg deinde vadit contra meridionalem ad metam Zaz et de eadem meta vadit circa metam oygya contra occidentem deinde uadit ad primam metam supradictam et ibidem terminatur. Obligauerunt eciam se Johannes et Stephanus sepedicti, quod quicunque processu temporis Magistrum petrum et farcasium ac suorum successorum racione terre supradicte inpetere forsitan attemptarent Idem Johannes et Stephanus et posteriorum suorum (így) tenebuntur eosdem Magistrum petrum et fratrem suum farkasium expedire proprys laboribus et expensis. In cuius rei testimonium presentes literas concessimus Sigilli nostri munimine roboratas. Datum Anno domini M° CC° octogesimo VII°.
Alúl cyrographummal ellátott eredetijét az Olgyay cs. ltárában őrzik. Közli: Nagy Imre.