Capitulum ecclesie Posoniensis omnibus xpi fidelibus presentes litteras inspecturis Salutem in domino. Ad vniuersorum noticiam serie presencium volumus peruenire. Quod constituti coram nobis personaliter Comes farkasius et petrus fily Andree ac Andreas dictus Chuna Nicolaus dictus Thumb Endere fily Endere lampertus et Albertus fily (így) et Drugh nobiles de Ogya. Item Johannes filius Myxe Iwan filius Jacobi Johannes filius Kadar nobiles de Bankwota confessi sunt oraculo viue uocis quod ipsi in linea generacionis proximiores in inuicem essent Ita quod si aliquis ex ipsis absque heredum solacio decedere contingerit quod absit extunc possessionaria porcio eiusdem ad eandem lineam consanguineitatis seu generacionis remaneat. Ita tamen quod nullus ipsorum sine scitu alterius in possessionibus ipsorum hereditarys videlicet Ogya et Bankwota Nominatis perpetuare vel..... alienare non possint et vnus ipsorum in persona alterius astare non possit nisi Ipsorum proprys in personis astiterint similiter coram nobis tunc perpetuandi et ab ipsis alienandi habeant facultatem. Datum feria serta proxima post Dominicam Pasce Anno Domini M° CC° LXXXmo octauo.
Vörös-fejér selyem zsinóron függött pecsét maradványaival, fölűl cyrographummal; eredetije az Olgyay cs. ltárában. Közli: Véghely Dezső.