Nos magister Martinus Custos ecclesie Waradyensis significamus omnibus memorie conmendantes, quod Zoloch iobagio noster de Zeleus ad nostram personaliter accedens presenciam dixit, quod quoddam molendynum in fluuio Heuyo constructum cum Othmar, Ivanca, volker, Andrea, Suta, et Beke filys Damyani de eadem conmuniter possedissent; sed ipse Othmar et fratres eius predicti dimidietatem ipsius molendyni eorum nichilominus porcionem contingentem sibi uendidissent, et quia nobis non constabat, quosdam iobagiones nostros videlicet Matheum, Zomoro, Petrum, Jakapus, Zombot et Foth uocari fecimus, qui personaliter constituti coram nobis dixerunt, quod predicti fily Damyani porcionem eorum de ipso molendyno, videlicet medietatem ipsis scientibus pro vna marca uendidissent Zoloch prenotato perpetuo possidendam. Datum in crastino Philippi et Jacobi apostolorum. Anno domini M° CC° octuagesimo octauo.
János váradi püspöknek 1326. jul. 25-ikén kelt átiratából, melynek hártyán, függő pecsét alatt kiállított eredetije megvan az orsz. ltár kincst. oszt. Eccl. 15. 1. Közli: Vincze Gábor.