Ladizlaus dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanie, Bulgarieque Rex Omnibus Christi fidelibus presentes litteras inspecturis salutem in omnium saluatore; licet regia pietas manum munificam porrigere debeat vniuersis, illos tamen, quorum experta probitas laudata est in prosperis et in aduersis principiariori debet prosequi munere et fauore, vt aly eorum exemplis inuitati ad fidelitatis opera ardencius inuitentur; proinde ad vniuersorum noticiam tenore presencium volumus peruenire. Quod Sebastianus filius Corrardi de Wethyh ad nostram accedens presenciam, quandam terram Castri nostri Albensis Harta vocatam vacuam et habitatoribus destitutam, ad collacionem regiam pertinentem a nobis sibi dari postulauit; sed quia de qualitate et quantitate dicte terre, et vtrum vacua sit, et nostre pertinens collacioni nec ne, nobis ad plenum veritas non constabat, fidelibus nostris Capitulo Collocensi nostris dederamus litteris in mandatis, vt unum ex ipsis fidedignum pro testimonio destinarent, coram quo Othmar filius Othmar homo noster accederet super faciem terre prenotate, et eandem presentibus conmetaneis et vicinis per veteres metas et antiquas reambularet et statueret eidem Sebastiano cum vtilitatibus et pertinencys suis vniuersis possidendam, si non fieret contradictum, contradictoribus nichilominus, si qui fierent, ad nostram presenciam ad terminum conpetentem euocatis. Et post hec diem citacionis terminum assignatum nobis rescriberent seriatim. quod quidem Capitulum nobis rescripserunt in hec verba: Excellentissimo domino... stb. (l. a kalocsai káptalan jelentését az előbbeni sz. a.) Nos igitur, quibus ex officio suscepti regiminis incumbit pensare et metiri merita singulorum, et vnicuique pro meritis respondere, fidelitates et seruicia meritoria predicti Sebastiani laude et remuneracione digna, que nobis et regno nostro in diuersis fortune causibus (így), et specialiter in exercitu nostro generali, quem contra Cumanos in Hod habebamus, nobis cernentibus viriliter dimicando ob salubritatem nostri regiminis exhibuit et impendit, vt fideliter sic deuote, recensentes actus eciam militares ipsius Sebastiani, quos contra nostros et inimicos regni nostri capitales tempore, quo idem Tartari regnum Hungarie hostiliter inuaserant, pugnando cum eisdem exercuit, wlnera dira sufferendo, et tres Tartaros in eadem pugna captos in signum victorie regie obtulit maiestati, ac mortem Ladizlai fily Protasi, in prima linea consanguineitatis eidem adiacenti, qui per Cumanos in perfidiam versus de regno nostro recedentes, vnacum Comite Chepano domino suo pugnando cum eisdem extitit interemptus, in memoriam reuocantes, et quamquam sepedictus Sebastianus pro tot et tantis fidelitatibus et seruiciorum meritis maiora et pociora meretur, ad presens tamen memoratam terram Harta cum vtilitatibus et pertinencys suis vniuersis ad eandem pertinentibus Sebastiano supradicto et suis heredibus, heredumque suorum successoribus dedimus, donauimus et contulimus iure perpetuo et irreuocabiliter possidendam et habendam. Vt igitur huius nostre collacionis series robor optineat perpetue firmitatis, nec processu temporum per quempiam in irritum aliqualiter possit vel debeat retractari, tenorem litterarum presentibus inseri faciendo presentes concessimus litteras dupplicis Sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus venerabilis patris Gregory Dei gracia episcopi Chanadiensis, Aule nostre Cancellary dilecti et fidelis nostri. Anno Domini Millesimo Ducentesimo Octuagesimo Nono. Regni autem nostri anno decimo octauo.
Pálóczi Máté országbírónak 1426. évi átiratából, melynek eredetije hártyán, függő pecsét alatt, megvan az orsz. ltár kincst. oszt. Jes. Jaur. 3. 13. Közli: Vincze Gábor.