Capitulum ecclesie Nitriensis omnibus xi fidelibus, ad quos presentes littere pervenerint salutem in omnium saluatore. Ad vniuersorum noticiam tenore presencium volumus pervenire. quod Erdeus filius Sygarth et Nicolaus filius Johannis nobiles de Berench ab una parte, Lodomerius et Johannes filii Johannis de Chehy ab altera, coram nobis personaliter constituti, ydem Erdeus et Nicolaus confessi sunt viua uoce, quod quandam particulam terre usui unius aratri sufficientem Berench vocatam, inter terram dicti Nicolai et Joanche filii Atha, a Taran usque ad Cheten adiacentem per Matheum Alexandrum et Nicolaum filios Markus de Lyponuk, sub nomine concambii eisdem deuolutam, quequidem terra in antea predicto Matheo et fratribus suis per Petrum dictum Buh racione pignoris extitisset perpetuata, sicut dicebant, eandem particulam terre cum omnibus pertinencys suis presente Joanka filio Atha de Berench ipsoque permittente et non contradicente, predictis Lodomerio et Johanni ac eorumdem successoribus pro tribus marcis ab eisdem plenarie receptis vendidissent iure perpetuo et inreuocabiliter possidendam. Tali obligacione interposita, quod si processu temporis racione dicte terre prescripti Lodomerius et Johannes ac ipsorum heredes per quempiam molestarentur, dicti Erdeus et Nicolaus eorumque heredes eosdem expedire et deffendere tenerentur, eadem terra in ius perpetuum predictorum Lodomerii et Johannis remanente, preterea Erdeus superius nominatus assumpsit se obligando, quod si Petrus dictus Buh racione ipsius terre pretitulatos Lodomerium et Johannem quandocunque molestare voluerit ipsos idem Erdeus expedire tenebitur proprys laboribus et expensis. in cuius rei certitudinem et ad maioris stabilitatis incrementum presentes litteras concessimus sigilli nostri munimine roboratas, anno domini M° CC° nonagesimo. quinto ydus aprilis. Magistro farcasio Lectore ecclesie nostre existente.
Alúl cyrographummal ellátott eredetijét a nyitrai káptalan ltárában, Berench. fasc. 10., őrzik. Közli: Rudnay Béla.