Nos B.* miseracione divina Episcopus vesprimiensis, Aule domine Regine cancellarius significamus vniuersis, quibus expedit presencium per tenorem Quod cum domina nostra E. dei gracia illustris Regina Hungarie quasdam villas seu terras suas reginales Scentuidkalia et Chichoniug uocatas de comitatu Zaladiensi nobili uiro Mikoni filio Mikonis magistro Agazonum suorum dedisset fidelium seruiciorum suorum in gratuitam repensiuam et eedem uille in antiquis priuilegys Regum et Reginarum Hungarie vesprimiensi ecclesie date et collate esse inuente fuissent, domina Regina predictas uillas vesprimiensi ecclesie sue relinquens, alias duas uillas Reginales videlicet tauarnicorum de Luos de comitatu Zaladiensi et cocorum Reginalium de Vamus de comitatu Vesprimiensi equo contulit et donauit; et idcirco ipse magister Miko priuilegium domine regine super prioribus villis concessum in camera ecclesie Strigoniensi reposuit per hunc modum, quod quandocunque predicte uille de comitatu Zaladiensi se ab ecclesia vesprimiensi retraherent quocunque modo alienantes et de hoc venerabilibus uiris Capitulo Strigoniensi facta fuerit omnimoda veritas et eciam plena fides, ex tunc predictum priuilegium Reginale ipsi magistro Mikoni reddetur, presentatis tamen litteris domine Regine et nostris ac capituli Strigoniensis super restitucione eiusdem confectis mediante eciam consensu capituli vesprimiensis. Datum Strigony Anno domini M° CC° nonagesimo, quarto die Asscensionis eiusdem.
Függő pecsét nyomaival; eredetije az orsz. ltár kincst. oszt. Eccl. 19. 7. Közli: Vincze Gábor.