Andreas dei gracia Hungarie Dalmacie Rame Seruie Gallicie Lodomerie Bulgarieque Rex vniuersis christi fidelibus presentem paginam inspecturis salutem in omnium saluatore. quod magister Andreas dictus Lothou filius Nicolay fily Obichk fidelis noster ad nostram accedendo presenciam exhibuit nobis quoddam privilegium Bele regis quarti karissimi avi nostri felicis recordacionis super collacione seu donacione terre Koarzeg vocate confectum petens a nobis ut ipsum privilegium ratum habere et nostro dignaremur privilegio confirmare. Cuiusquidem tenor talis est: Bela.... stb. (l. IV. Béla király levelét Wenzelnél, id. m. VII. 163. l., és Hazai Okmtár, IV. 28. l.) Nos igitur iustis et legitimis peticionibus magistri Andree fily Nicolai fily Obichk fidelis nostri fauorabiliter inclinati memoratum priuilegium non abrasum non cancellatum nec in aliqua sui parte viciatum de verbo ad verbum presentibus insertum ratum habentes atque firmum auctoritate presencium duximus confirmandum dupplicis sigilli nostri munimine roborando. Datum per manus discrety viri magistri Theodori prepositi ecclesie Albensis aule nostre vicecancellary. Anno domini millesimo ducentesimo nonagesimo primo, Regni autem nostri anno secundo.
Selyem zsinóron függő kettős királyi pecséttel; eredetije az Asgúthy cs. iratai közt, Tomka Mór úrnál, Kassán. Közli: Csontosi János.