Capitulum Budensis ecclesie omnibus Christi fidelibus, quibus presentes ostenduntur salutem in omnium salvatore. Ad vniuersorum noticiam tenore presencium volumus peruenire, quod Comes Nycolaus Niger filius Ereus de Calidis Aquis, coram nobis personaliter constitutus, dixit uiua uoce, quod cum ipse hereduum (így) sit iam solacio destitutus, nec adhuc habeat spem de prole suscitanda propter inermem senectutem, quasdam possessiones suas ad se solum, sicut dixit, modis omnibus pertinentes, videlicet unam vineam in territorio Thusmal uocato sitam, adiacentem vinee ecclesie de Monoroud a parte occidentali, a parte uero orientali vinee quondam Colomani, et quandam terram suam Bukenfelde uocatam contiguam et uicinam ville Scingata, ad sex aratra sufficientem, cum omnibus utilitatibus et pertinencys suis, Item fundum curie cum pallacio et alys edificys in eodem existentibus in predicta villa Calide Aque adiacentem, ob remedium anime sue et spem eterne beatitudinis, ecclesie beate Marie de insula, ac sororibus vniuersis in eadem ecclesia Deo iugiter famulantibus dedit et legauit perpetuo et irreuocabiliter possidendas tali modo, quod vsus fructus et vtilitates dictarum possessionum idem comes Nycolaus usque uitam suam percipiet et habebit, post mortem uero suam possessiones predicte in ius et proprietatem dicte ecclesie et Sororum deuoluentur. Dixit eciam idem comes Nyculaus, uoluit et ordinauit, quod domina uxor sua ipso ab hac luce subtracto usque uitam suam in eisdem domibus et fundo curie permaneret. Si uero maritum duceret, nullum ius seu auctoritatem deinceps haberet in ipso fundo curie et domibus existentibus in eodem. In cuius rei memoriam ad instanciam et peticionem Nycolay comitis sepedicti presentes concessimus litteras Sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus discreti viri magistri Ladislai lectoris ecclesie nostre. Anno Domini M° CC° nonagesimo primo. Magistro Paulo cantore, magistro Gregorio custode, Johanne decano, Elya et Stephano magistris, Nycolao et Andrea sacerdotibus, et ceteris canonicis existentibus.
Sárga-lila selyemszálakon függő pecséttel, fölűl cyrographummal. Eredetije az orsz. ltár kincst. oszt. Mon. Pos. 38. 53. Említi Fejér, id. m. VI. 2. 121. l. Közli: Vincze Gábor.