Andreas dei gracia Hungarie Dalmacie Croacie Rame Seruie Gallicie Lodomerie Comanie Bulgarieque Rex. Omnibus presentem paginam intuentibus salutem in omnium saluatore. Ad uniuersorum noticiam harum serie volumus peruenire. Quod nobilis vir magister Jacobus filius Ponith de genere Buzad fidelis noster ad nostram accedens presenciam exhibuit nobis priuilegium domini Stephani Regis clare recordacionis, karissimi fratris nostri, petens cum instancia, ut idem ratum et acceptum habere ac innouando nostro dignaremur priuilegio confirmare. Cuiusquidem priuilegy tenor talis est: Stephanus..... stb. (lásd István ifjabb király levelét föntebb, 35. sz. a.) Nos igitur peticionibus eiusdem magistri Jacobi Regio inclinati cum fauore, dictum priuilegium domini Stephani Regis karissimi fratris nostri ratum habentes et acceptum, de uerbo ad uerbum inseri fecimus, et innouando auctoritate presencium duximus confirmandum duplicis sigilli nostri munimine roborando. Datum per manus discreti viri magistri Theodori Prepositi albensis, aule nostre vicecancellary dilecti et fidelis nostri. Anno domini M° ducentesimo Nonagesimo secundo. Regni autem nostri Anno Secundo.
Fehér selyem zsinóron függött pecsétje elveszett; eredetije a N. Muzeumban. Közli: Nagy Imre.