Excellentissimo domino Andree dei gracia regi Hungarie Illustri domino suo Capitulum ecclesie Nitriensis oraciones in domino debitas et deuotas. Litteris vestre excellencie generalibus reambulatorys pro Abbate de Clus, et suo Monasterio reuerenter et deuote receptis, ad reambulandum possessiones eius Monasterii infra scriptas, cum Salamone filio Benedicti nobile de Brogen, homine uestro, Booth custodem ecclesie nostre pro testimonio destinauimus; qui negocio bene intenti, et ad nos reuersi, concorditer retulerunt, quod ad faciem terrarum Clus, Glodna, Petres et Kernech, sub una meta existencium accessissent, et conuocatis vniuersis suis conmetaneis et vicinis easdem iuxta suas metas veteres et antiquas reambulassent, et nemine contradictore statuissent Abbati predicto et eidem Monasterio, prout per ipsum pacifice semper sunt possessa (így), perpetuo possidendas. Quarum quidem mete hoc ordine distinguntur. Incipit enim prima meta a parte occidentali, ubi uie de Glodna et de Petres procedentes coniunguntur a duabus metis de terra erectis. Inde ascendit ad quendam riuulum Scevrchen uocatum ad duas metas terreas. Abhinc currit per vallem, et saliendo ipsum rinulum ad aliam paruam uallem similiter ad duas metas terreas. Deinde ascendit uersus montem ad duas metas in virgulto existentes. Post hoc uergit uersus Turchan procedentem, iuxta quam sunt due mete terree. Hinc ascendet uersus montem, ibi est una meta de terra, qua diuidit nouam villam Turchan et Kernech. Ab hoc ascendit ad cacumen montis Pleseviche, ubi sunt tres mete angulares, que diuidunt Turchen, Borogen et Kernech. Inde procedit per uiam usque uiam, que ueniet de Brogen in Kernechen, ibi sunt due mete de terra. Inde ascendet ad montem Derenoua vocatum. Abhinc declinat per semitam ad Cherech, ibi diuidit terras Borogen, Kolechna et Clus. Inde uadit ad nugolm oztol uocatum. Ab hoc uergit ad orientem ad Haradische. Post hec tendit ad fontem Zopna. Hinc ascendit ad montem Varachev. Ab hoc descendet ad uiam, que ducit de Horsov in Vgrovch, ubi sunt due mete de lapidibus comulate. Inde descendit ad riuulum Drahosiche uocatum. Inde directe ascendit ad tholzta hora, et post hec descendit ad uiam, que ueniet de superiori Hozlem, et per uiam circuit Hoztra Hora; post hec tendit ad Kezle rete uocatum. Deinde currit ad riuulum Nastasov. A hoc cadit in caput Zitua flumen uocatum. Abhinc uenit in Jeztrebel. Post hoc pergit ad montem Nitronin uocatum. Deinde currit ad montem Schicev. Ab inhinc (így) tendit ad caput fontis Topolniche fev uocatum. Dehinc ad tolzta hora. Inde currit ad montem Razdel. Post hec tendit ad fontem Belus studeniche, qui dicitur puteus comitis Mixe, ubi a parte meridionali sunt duo (így) mete sub kerco, que diuidunt Topolchen paruum et Clus. De hoc per uerticem montis directe tendit ad viam Varasischa, ubi sunt due mete de lapidibus conposite, que diuidunt Sitvam et Clus; et per eandem viam puplicam (így) descendit usque ad flumen Vichema uocatum, et in transitu terminatur ad primam tendens. Preterea retulerunt eciam, quod in villa Bors et in alys villis in diocesi Borsiensi, ubi tributum solent exigere, a beato Rege Ladizlao concessum, tercia pars ad Monasterium beate virginis Marie de Clus pertinuisset et pertineret. Datum anno Domini M° Ducentesimo nonagesimo tercio.
III. Endre királynak 1293. jun. 1-én kelt okleveléből; l. a következő sz. a.