Damus pro memoria, quod cum secundum continenciam literarum comitis Nicolai domini nostri Judicis curie domini Regis Benedictus filius Golsa de Golsa contra Alexandrum de Thumay et Andream filium eiusdem, Iwan Leseu Kopou Nuzo Nertheu Lukeu et Thuzon servientes eiusdem Alexandri sicut dicitur in octavis assumpcionis beate virginis coram capitulo vaciensi super eo, quod idem Alexander et Andreas ac predicti servientes sui viginti mansiones iobagionum suorum in predicta villa Golsa conbusserint decem equos et quindecim boves in eadem manu armata abstulerint, testes produxisset et post produccionem tescium quinto decimo die partes personaliter coram nobis conparuissent, nomina et dicta tescium suorum idem Benedictus in litteris eiusdem capituli exibuit coram nobis ut debebat. Igitur cum relectis nominibus et assercionibus tescium prefati Benedicti eundem Alexandrum et Andream filium suum requisivissemus si se iuramento tescium Benedicti predicti submitteret nec ne, predictus Alexander nolens se iuramento submittere, certamine duelli in premisso facto pecyt se expediri andreas vero in duello patris suis uccumbere recusavit, unde porrigente predicto Benedicto, duellum idem Alexander recepit pro se pugnaturus super premisso negocio cum eodem. Nos itaque partibus volentibus et sponte assumpmentibus, statuimus, vt in octaus cinerum prefatus Benedictus cum eodem Alexandro in area duelli coram domino rege super produccione sua personaliter congrediatur in armis et in equis pugnaturus. Nec hoc pretermittimus, quod si predictus Benedictus in ipso duello victoriam habuerit extunc idem Andreas quod propter suam inopiam pugilem non dixit se posse apreciari et se iuramento submisit, in iuramento eiusdem Benedicti et illorum qui cum eodem ad iurandum fuerint deputati convincetur. si vero predictus Alexander eundem Benedictum devicerit idem Andreas contra predictum Benedictum cum suo iuramenta et illorum qui secum ad iuramentum faciendum fuerint deputati, purgabitur in negocio supradicto. Preterea vidimus in literis predicti Benedicti in quibus nomina et dicta tescium suorum continebantur, quasdam deviaciones, que per offendiculum notary nobis patebant fore interserte in easdem, quas quidem literas cum ad capitulum predictum ad emendandum seu falsificandum remittere voluissemus, idem Alexander nolens ulteriorem prorogacionem ipsius cause et se fortune submittens, pecyt ut eodem modo deberemus iudicare, dicimus eciam quod predictus Alexander, Iwan, Leseu, Kopou, Nazou, Nurtheu, Lukeu et Tuzon, qui dicuntur esse servientes sui quintodecimo die factam produccionem tescium non statuit coram nobis litem comperissemus in litteris comitis Th. condam Judicis curie domini Regis et in litteris domini nostri Nicolai woywode eosdem reliquisse ad statuendum coram Judice curie domini Regis Alexandro supradicto. unde id super eo fieri debeat una cum regni baronibus ante ingressum duelli decernemus, relinquentes nihilominus eosdem statuere in premissis octavis cinerum Alexandro supradicto coram nobis. quos cum tunc et nunc idem Alexander apud se fuisse uel esse denegavit. Datum Bude feria quarta proxima post festum nativitatis beate virginis.
Kivűl kerek pecsét nyomaival; eredetije a Darvas cs. ltárában, Ongán. Közli: Szalay József.