Omodeus palatinus, Judex citradanubialis ad omnes causas decernendas per dominum Regem deputatus, Omnibus Christi fidelibus presens scriptum inspecturis Salutem in eo, cuius disposicione gubernantur vninersa. Ad vniuersorum tam presencium quam futurorum noticiam harum serie volumus peruenire, Quod consideratis meritorys obsequys et obsequiosis meritis Magistri Benedicti fily Merse cognati nostri, que nobiscum se et sua fortune casibus multipliciter submittendo pro honore Regie Maiestatis in prelys intestinis et extraneis cum efusione Sanguinis in feruore summe fidelitatis laudabiliter impendere curauit temporibus opportunis, et inspectis laudabilibus prelys, que nobiscum Idem Magister Benedictus multis videntibus wlneratus exercuit, eo videlicet tempore, quando dominus Rex suburbium Austrie Ciuitatis famosissime scilicet Viennensis Castri incendio concremauit, ubi immensa Multitulo Theotonicorum et Sueuorum contra armatam miliciam eiusdem domini Regis acriter pugnatam conuenerat, quibus deuictis et turpiter efugatis dominus Rex gloriam obtinuit triumphalem, et quia suis gratuitis famulatibus quantitate pecunie propter defectum nostrum secundum exigenciam suorum Meritorum satisfacere non valuimus sicut decebat, vel alios ad seruicium Regium nobiscum impendendum incitaremus in Recompensacionem tot et tantorum suorum seruiciorum, licet maiora mereretur, quandam possessionem nostram ex Regia liberalitate nobis datam Kayatha vocatam possessioni eiusdem Magistri Benedicti Zwyne vocate conmetaneam et vicinam eidem Magistro Benedicto, et per eum suis heredibus, heredumque suorum successoribus ex deliberato consilio omnium cognatorum et amicorum nostrorum dedimus, donauimus et contulimus Jure perpetuo et Irreuocabiliter possidendam. In cuius terre corporalem possessionem eundem Magistrum Benedictum per Magistrum Stephanum fidelem prothonotarium nostrum fecimus introduci. Cuius quidem terre mete, sicut Idem Magister Stephanus nobis recitauit hoc ordine distinguuntur. Prima meta incipit ab occidente ab aqua Zwyne vocata et riuulo Poychatapaca (így) vocato, vadit superius versus aquilonem, que ipsam distinguit a terra ville eiusdem Magistri Benedicti Zwyne nominata et eundo iuxta eundem riuulum sunt due mete terree. Inde parumper meando sunt similiter due mete terree, hinc cadit in Magnam viam, que de predicta villa Zwyne transit in villam Sebesfalwa, vbi sunt due mete terree, in qua meat Inferius ad orientem, et prope villam predictam Sebesfalwa secus eandem viam sunt due Mete terree. Inde vergit versus Meridiem ad vnum lacum Kenderattow vocatum. Vnde transit vnum Riuulum et meando supra in dumibus quercuum sunt due mete terree. Abhinc eundo superius ubi due magne vie in vnum conueniunt sunt due mete terree. A quibus in eadem via meando venit ad duas metas terreas, de quibus currendo in eadem via venit ad caput vnius Riuuli Boyachapothaka nuncupati, vbi sunt tres mete terree, que distinguunt eandem a terris villarum Sebesfalwa et Scemete vocatarum, in quo transit inferius, et eundo parumper salit ipsum Riuulum et cadit in viam publicam, que via vocatur Banayuth, in qua venit ad alium Riuulum Bohneth nuncupatum, in cuius capite sunt due mete terree, a quibus vergit inferius vsque fluuium Zwyne, et ante quoddam molendinum, quod ville Berky cedit, sunt due mete terree, et cadens in predictam aquam Zwyne in eadem scandit superius, et venit vsque ad primam metam et ibi terminatur. In cuius Rei memoriam perpetuamque firmitatem presentes concessimus litteras Sigilli nostri munimine Roboratas. Datum in Sowar in Quindenis omnium Sanctorum. Anno Domini Millesimo Ducentesimo Nonagesimo quinto.
III. Endre királynak 1296. sept. 20-ikán kelt átiratából; l. alább. Csonkán és számos hibával adja Fejér, id. m. VI. 1. 380. l.