Excellentissimo domino suo, Andree dei gracia Regi Hungarie semper illustri Capitulum Quinqueecclesiense oraciones in domino. Celsitudinis uestre litteras reuerenter recepimus in hec uerba Andreas..... stb. (l. III. Endre király levelét Wenzelnél, id. m. X. 212. l.) Nos autem mandatis et receptis uestre magnitudinis satisfacere cupientes ex debito et ex uoto, cum predicto Alexandro de Hozugd homine uestro, nostrum hominem Nicolaum sacerdotem de Coro nostro transmisimus ad premissa diligenter exequendum. Idemque alexander homo uester cum eodem homine nostro ad nos rediens nobis dixit, quod sicut ipse presente homine nostro, inquirendo diligenter, scire potuit, predictus magister philippus cum suis ueniendo in campestribus uille seu Castri magistri Corrardy de Kenud pecudes maiores boues et vaccas et iuuencos numero sexaginta, Item pecora triginta recepisset uiolenter. Item postmodum sequenti sexta feria idem magister philippus cum suis ueniendo supra istas uillas eiusdem magistri Corrardy scilicet Petre, Bolugd, Topoz, Gunchel, Guerech et Kuecher ac polkana uocatas destruxisset. Res omnes et vniuersa bona inuenta in eisdem uillis auferendo, duos iobagiones suos wlnerando. Super facto autem mortis sacris canonibus inibentibus quia non rescribimus uestra regia maiestas non (így) dignetur habere excusatos. Datum in crastino festi beate Elisabeth. Anno domini Millesimo CC°. nonagesimo. sexto.
Kivűl: Domino regi pro magistro Corrardo inquisitoria.
Zárlatán pecsét nyomaival; eredetije a b. Révay cs. ltban, „Gyulay” fasc. II. 32. Közli: Nagy Imre.