(P)aulus diuina miseracione episcopus Quinqueecclesiensis Omnibus Christi fidelibus, quibus presentes ostendentur, salutem in omnium saluatore. Prelatorum est causas legitime terminatas suorum priuilegiorum testimonio roborare, et ne lites oriantur ex litibus, litigancium calliditatibus prouide obuiare. Proinde ad uniuersorum noticiam volumus peruenire. Quod cum frater karissimus prior ecclesie beate virginis de supra Ireg, Dominicum et Paulum filios Thome fily Wospenez de Peech, super quodam molendino, quod est situm in fluuio eiusdem ville Ireg, coram nobis ordine iudiciario conuenisset, et ydem Dominicus et Paulus, propter eorum teneram etatem ad respondendum contra ipsum priorem et fratres suos minime suffecissent, nec procuratorem ydoneum statuere potuissent coram nobis, nec eciam instrumenta eorum super empcione ipsius molendini exhibuissent in iudicio coram nobis, et ob hoc uisis litteris venerabilis patris Calani quondam episcopi per dictos fratres nobis exhibitis super legacione et donacione ipsius molendini, eidem ecclesie beate virginis per Pethe quondam sacerdotem facta, sicut in eisdem litteris uidimus contineri, ipsum molendinum predictis fratribus fuisset assignatum, demum dicti Dominicus et Paulus ad adultam etatem uenientes, exhibuerunt nobis priuilegiales litteras honorabilium virorum sociorum et fratrum nostrorum Capituli maioris ecclesie nostre, in quibus expressissime conperimus iam dictum molendinum ad dictum Thomam filium Wospenez, a quibusdam, Perench uidelicet in tribus porcionibus, et Gooch in quarta porcione ciuibus de Peech iusto empcionis titulo fore et fuisse deuolutum; petentes cum instancia, ut uisis instrumentis eorumdem, dictum molendinum eisdem restitui faceremus, et ipsi postmodum in facto ipsius molendini quibuslibet uolentibus experiri cum eisdem, parati essent respondere, adicientes, quod propter eorum teneram etatem illa hora in iudicio instrumenta eorum nequiuissent exhibere. Et quia in processu ipsius negocy iudiciaria sentencia nondum finem partibus inposuerat legitimum, sicut littere ipsorum fratrum ostendebant, nos quia in iusticia nemini deesse debemus, predictum molendinum eisdem filys Thome fecimus reddi et restitui prout iusticia eorum requirebat, quos quidem Dominicum et Paulum tanquam in possessione positos et inuentos frater Vincencius prior eiusdem domus unacum suis fratribus iterato ad nostram presenciam fecit euocari, dictum molendinum nomine iuris ecclesie beate virginis repetendo in figura iudicy coram nobis, et super hoc litteras Calani quondam episcopi supra memoratas ibidem in iudicio exhibuerunt, legacionem et donacionem ipsius molendini per quendam sacerdotem Pethe nomine, eidem ecclesie dudum factam, continentes. Quas perlectas cum parti aduerse exponi diligencius fecissemus, semel, secundo et tercio Dominicus et Paulus prememorati obiecerunt ex aduerso, quod cum ecclesia beate virginis de Ireg per insultum gentis tartarice fuisset concremata, tercio anno post recessum predictorum tartarorum de regno, prior, qui tunc temporis in eandem ecclesiam virginis gloriose successerat, pro reparacione sartitecti eiusdem ecclesie virginis gloriose et claustri, cuidam carpentario Odulman nomine, in Ireg tunc residenti, de consilio suorum fratrum, urgente necessitate dicte domus, idem molendinum uendidisset, et postmodum idem Odulman tanquam suum ius proprium alys eciam per consequens uendidisset et sic ipsum molendinum ad diuersos possessores, nulla inhibicione a fratribus dicte domus facta, deuenisset, et pater eorum Thomas a Perench filio Petri quondam ciue de Peech tres partes, siue tres porciones, quas habuit in predicto molendino pro sex marcis argenti, et quartam partem a Gooch fratre carnali Nicolai pro duabus marcis et fertone conparasset, et huiusmodi assercionem eorumdem priuilegialibus litteris dicti Capituli ecclesie nostre conprobauit. Adicientes insuper, quod quidam homines de ciuitate Quinqueecclesiensi et de Ireg adhuc essent superstites, quorum recordatui contractus huiusmodi seu alienacio a fratribus et priore dicte domus facta constitisset et constaret manifeste. Nos igitur uisis instrumentis vtrarumque parciam, et proposicionum articulis auditis et plenius intellectis, habita deliberacione vnacum venerabilibus viris fratribus nostris, in iudicio consedentes adiudicauimus, quod quia et littere honorabilium virorum prepositi et Capituli ecclesie nostre maioris, per eosdem filios Thome ibidem exhibite, maioris erant firmitatis, et eciam testibus euidenter conprobare uendicionem seu alienacionem per priorem et fratres ecclesie virginis gloriose, quorum recordatui ipse contractus plene constabat, sicut asserebant, assumpserunt, nec frater Vincencius prior vnacum suis fratribus aduersus priuilegium per eosdem filios Thome exhibitum requisiti dicere quicquam uoluerunt, veras, ymo iustissimas esse et fore affirmando, nec eciam aliquas inhibitorias per modum protestacionis litteras confectas, per ipsos medio tempore inpetratas petiti exhibuerunt, que interrumpere prescripcionem poterant, iuris iuxta formam, quia veraciter conperimus ipsum molendinum ab quinquaginta annorum spacys et ultra, euicine et proxime situatum ab ecclesia virginis gloriose fore alienatum, et ad diuersos possessores titulo empcionis deuolutum pacifice et possessum, sentencialiter decernendo, quod ipsi fily Thome alienacionem seu uendicionem per priorem et suos fratres factam testibus, quibus euidencius poterunt conprobarent, die et termino eis assignato, parte aduersa uolente et assumpmente coram nobis. Quibus quidem testibus cum diem locum et terminum ad iurandum assignassemus, Cristinus ciuis de Peech, homo utique grandeuus et fidedignus, unus de iurandis, ante diem huius iuramenti in lectum egritudinis incidit, in qua quidem egritudine, fati munus, sicut deo placuit, exoluit, coram discreto viro magistro Egidio Archidiacono et comite capelle nostre in lecto suo iurauit et iuramentum deposuit per hunc modum, quod ipso sciente prior et fratres ecclesie virginis gloriose anno tercio post recessum tartarorum priorum, cum ipsa ecclesia et claustrum fuisset miserabiliter per tartaros concrematum, pro reparacione sartitecti eiusdem ecclesie et claustri Odulmano carpentario de Ireg uendidissent. Nichilominus Dominicus filius Thome, die et loco iuramenti adueniente cum septem coniuratoribus suis coram eodem magistro Egidio Archidiacono iurauit et iuramentum deposuit similiter sicut Cristinus antedictus. Igitur recepto iuramento et habito Dominici et suorum testium et cognita iusticia eorum, veraci testimonio plurimorum, super repeticione ipsius molendini priori et fratribus ecclesie virginis gloriose, et eorum successoribus in dicta ecclesia pro tempore conmorantibus, iudiciaria dictante sentencia perpetuum silencium duximus inponendum, cassantes et irritantes omnes litteras et omnia instrumenta dictorum fratrum, si quas haberent, quantum ad hunc articulum tam dicti Calani quondam episcopi, quamque aliorum nostrorum predecessorum, presencium per tenorem. Ita quod quascunque litteras, quantum ad hunc articulum, ut est dictum, quocienscunque quandocunque et ubicunque in iudicio, siue extra iudicium dicti fratres exhibuerint, vigore careant firmitatis, et penitus sint viribus cariture. In cuius rei memoriam, firmitatemque perpetuam presentes concessimus sigilli nostri autentici munimine roboratas. Actum et datum anno Domini M° CC° nonagesimo septimo.
Függő pecsét nyomaival. Eredetije az orsz. ltár kincst. oszt. Paul Patach. 1. 26. Közli: Vincze Gábor.