Excellentissimo domina suo Andree dei gracia Illustri Regi Hungarie Capitulum ecclesie Posoniensis oraciones in domino Ihesu Christo. Magister Petrus filius Andree de Ouga ad nostram accedens presenciam exhibuit nobis litteras vestre maiestatis, in quibus vidimus contineri, quod propter meritoria obsequia ipsius magistri Petri, que cum magnifico principe domino Alberto, quondam duce nunc vero Rege Romanorum, ex vestro precepto transmissus circa Reen exhibuerit fideliter et potenter, donassetis eidem trecenta iugera terrarum arabilium de terra Castrensium Fuloboni vocata, et quod ad hoc vnum ex nobis pro testimonio mitteremus. Nos vestris preceptis obedientes, ut tenemur, misimus unum ex nobis cum Iruzlou Curiali comite Posoniensi, vice et nomine domini sui magistri Demetri Comitis Posoniensis ad hoc deputati, qui ad nos reuersi, nobis retulerunt, quod predicta trecenta Jugera eidem Petro statuissent pleno Jure, sed postmodum Castrenses de Feloboni ad nos accedentes exhibuerunt nobis litteras vestras in quibus vidimus contineri, quod mitteremus vnum ex nobis cum Comite Iruzlao homine vestro pro testimonio, coram quo idem Iruzlaus metas predictorum trecentorum Jugerum destrueret, et illa Jugera, vnde ipsi Castrenses vllent (így) et libenter concederent, predicto magistro Petro assignaret. Nos autem misimus hominem nostrum secundario cum Iruzlao Comite supradicto, qui ad nos reuersi retulerunt, quod idem Iruzlaus Comes presente homine nostro ipsa Trecenta Jugera de inferiori parte ipsius terre Feloboni, vnde ipsi Castrenses libenter obtulerunt et consenserunt, assignasset, et insuper pro eo, qua deteriora Jugera idem Petrus recepit, idem Castrenses triginta et sex iugera eidem Petro addidissent. Demum vdem Castrenses scilicet Chile, Gurk filius eius, Mocho frater eiusdem, Laurencius, Muzga, Johannes frater eius, Jata, Andork, Marcellus, Mathe, Jacobus, Bug, Andreas, Petrus, Sike, Bartol, Johannes filius Nicolai, Chuta frater eius, Mathe filius Ipoth, Zege et Gurga de ipsa villa Feloboni coram nobis personaliter conparentes confessi sunt viua voce, quod pro eo, quia idem magister Petrus recepit Jugera deteriori parte, vnde ipsi Castrenses voluerunt eidem Petro pacifice permisissent possidere ipsa Jugera Trecenta et triginta sex certis metis distincta, et quod ipsi Castrenses in eadem terra adhuc possent viuere bono modo, et consueta seruicia sua deseruire. Cursus autem predictarum metarum Jugerum hoc ordine distinguuntur. Incipit ab oriente circa fluuium Humurus et ibi est meta, et venit ad partem meridionalem ad fluuium Lapsar cum metis, que separat terras Wenandreas et Syke de inferiori Oboni, et ibi recipit ipsa aqua Lapsar et ducit infra per bonum spacium et ibi est meta, ubi cadit ad fluuium Canaer, et venit supra uersus Poson circa ipsam aquam Canaer ad terras Elye et Stephani de Korcha nobilium et venit ad Kenduraga ad vallem cum metis, et inde iungitur ad terras nobilium de Korcha Belud fily Buzad, et vadit ad viam, que venit de Felobodi (így), et uertitur quasi ad orientem in eadem via ad pontem lapidum (így), et ibi circa pontem est meta, et ibi circa aquam Lapsar in eadem aqua vadit per bonum spacium infra, et transit ipsam aquam, et ibi est meta, et venit directe ad orientem cum metis ad terras nobilium de Hodus, iungitur iterum ad aquam Humurus, ducit ad metas supradictas. conmetanei et vicini in nullo penitus contradixerunt, sed pocius consenserunt liberaliter et libenter. Datum die Dominico ante festum beati Mychaelis Archangeli.
III. Endre királynak 1298. évi adományleveléből; l. a következő sz. a.