Andreas dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanie, Bulgarieque Rex Omnibus Christi fidelibus tam presentibus quam futuris, presens scriptum inspecturis salutem in eo, qui est vera salus. Regiam decet maiestatem precibus condescendere subditorum optatis horum maxime, qui sibi tempore oportuno conmendabilem famulatum in feruore fidelitatis inpendisse dignoscuntur. Proinde ad vniuersorum noticiam tenore presencium volumus peruenire, Quod Radizlaus filius Ladizlai seruiens Comitis Aba fily Aba fidelis nostri, ad nostram accedens presenciam quandam possessionem Borsa sine herede decedentis Kochyrich vocatam a nobis petiuisset sibi dari. Verum quia de qualitate et quantitate ipsius terre nobis veritas non constabat, utrum nostre collacioni pertineret nec ne, fidelibus nostris Capitulo Nitriensi dederamus in mandatis, vt cum Dominico filio Evrnog homine nostro ipsorum mitterent testimonium fidedignum, coram quo idem homo noster predictam possessionem accedendo iuxta Regni consuetudinem reambulatam coram conmetaneis et vicinis, si ad nostram collacionem pertinentem esse inueniret, extunc eandem assignaret Radizlao supradicto, si non fieret contradictum, contradictoribus ad nostram presenciam euocatis ad terminum conpetentem; quod quidem Capitulum nobis demum rescripserunt in hec verba: Excellentissimo..... stb. (l. a nyitrai káptalan jelentését az előbbeni sz. a.) Nos itaque consideratis fidelitatis (így) et meritorys seruicys ipsius Radizlai, que in diuersis expedicionibus Regni nostri cum eodem domino suo nobis et regno nostro multipliciter exhibuit et inpendit, peticionibus itaque eiusdem Radizlai iustis et legitimis fauorabiliter inclinati Regio cum fauore, predictam possessionem Kochyrich cum vtilitatibus suis vniuersis, et pertinencys eiusdem sub eisdem metis et terminis, quibus per priores possessores limitata fuerat et possessa, sepedicto Radizlao et per eum suis heredibus, heredumque suorum successoribus in reconpensacionem Seruiciorum suorum dedimus, donauimus et contulimus iure perpetuo et irreuocabiliter possidendam, habendam pariter et tenendam. In cuius rei memoriam, perpetuamque firmitatem presentes concessimus litteras dupplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus venerabilis patris fratris Anthony de ordine fratrum minorum dei gracia Episcopi Chanadiensis, Aule nostre vicecancellary, dilecti et fidelis nostri. Anno domini M° CC° nonagesimo nono. Regni autem nostri Anno nono.
Zöld-sárga selyemszálakon függött kettős pecsét töredékével. Eredetije az orsz. ltár kincst. oszt. Mon. Pos. 46. 11. Közli: Vincze Gábor.