Datum promemoria. quod Henricus et Nycolaus filii Johannis de Barcha, ad nostram accedentes presenciam proposuerunt viua voce. quod in tota porcione eorum, quam habent in eadem terra Barcha, ad ipsos solos contingenti, ex beneplacito ipsorum talem dictus Henricus inter ipsos fecisset diuisionem, quod eandem porcionem in duas partes equales diuisisset, ex quibus vnam partem inferiorem cum omnibus vtilitatibus suis prefatus Nycolaus pro se et pro heredibus suis eligendo recepisset perpetuo possidendam et habendam. reliqua alia pars superior similiter cum omnibus suis attinencys predicto Henrico et suis successoribus iure perpetuo remansisset habenda et possidenda, sed quia porcio eiusdem Henricy in quantitate et vtilitatibus melior videbatur, vsque ad quatuor extensiones manum aplanta pedis incipiendo, obhoc idem Henricus porcionem ipsius Nycolai per quatuor brachia in maiori quantitate predicto Nycolao dimisisset. Datum quinto die octauarum Epiphanie domini. Anno eiusdem M°. CC°. nonagesimo nono.
Kivűl: Super diuisione porcionis Henricy et Nycolai filiorum Johannis pro eisdem.
Zárlatán kerek pecsét nyomaival; eredetije a Máriássy cs. Markusfalván őrzött ltárában, nr. 6. Közli: Véghely Dezső.