Datum pro memoria quod in quindenis Epiphanie domini Comes Stephanus de Zeden debet testes producere sicut euidencius poterit vice et nomine iobagionum suorum videlicet Choma Cunuz Martini et aliorum de eadem Zeden, coram Capitulo Castriferrei super eo, quod filiam Petri de Chepereg ydem iobagiones sui legitime Laurencio seruo eiusdem comitis Stephani desponsauerunt, et quod ipsi petro nullum dampnum in hac parte ydem intulerunt, preterea idem Petrus ipso die et loco probabit testibus quibus euidencius poterit quod precomputati iobagiones prefati comitis Stephani uiolenter et sine consensu mulieris prelibate ipsi L. eam receperint et quod in loco priuato eam inuitam detinuerint, necnon dampnum ad ualorem duarum marcarum predicti iobagiones sui sibi intulerint, ipso facto. volumus tamen quod dicta testium et condiciones personarum singillatim idem Capitulum recipere debeat, prout expedit in causa matrimoniali. et rursum partes in octauis Cinerum comparebunt coram nobis facti seriem in litteris ipsius Capituli nobis reportantes. Datum in (Sabaria) feria quinta post festum sancti Andree apostoli.
Kivűl: pro comite Stephano de Zaden.
Nagyon megrongált hártyán, zárlatán pecsét maradványaival. Eredetije a N. Muzeumban. Közli: Nagy Imre.