Datum pro memoria quod cum iuxta continenciam literarum memorialium capituli Budensis et litterarum comitis St. quondam vicecomitis curie domini regis, comes Nycolaus filius Iwanka de Bolug, Matheus et Mathey filius Petrus (így) de Hongun in octavis diei cynerum viginti octo marcas coram nobis soluere debuisset, adueniente ipso termino prefato Matheo pro se et pro dicto fratre suo ex una, parte ab altera vero magistro Marcello clerico eiusdem comitis Nycolai cum procuratoriis literis nostris pro eodem domino suo coram nobis personaliter constitutis, idem magister Marcellus solucionem quidem nullam fecit, sed dicebat, quod cum predictus comes Nycolaus dominus suus pecuniam in promptu alio vero soluere non habeat, unam particulam terre de terra sua Zeech vocata pro toto debito suo videlicet quinquaginta sex marcis iusto modo estimando ipsam, summe pecunie valentem, daret et assignaret eam eisdem filiis petri possidendam, quam idem Matheus noluit acceptare dicendo, quod quia solucio non fit iuxta formam literarum suarum videlicet in promta pecunia, terram pro ipsa pecunia nollet acceptare, sed si idem comes Nycolaus totam ipsam terram Zeech prout se secundum continenciam dictarum literarum suarum obligauit sibi pro quadringentis marcis statueret, modis omnibus ab eodem acceptarent. Datum quarto die termini prenotati. Anno domini M° ccc° primo.
Kivűl: omissio termini solucionis viginti octo marcarum pro filis petri tenore (így) comitem Nycolaum filium Iwanka.
Eredetije az Asgúthy cs. iratai közt, Tomka Mór úrnál, Kassán. Rövid kivonatát adja Fejér, id. m. VII. 4. 262. l. Közli: Szalay József.