Nos Capitulum ecclesie Nitriensis memorie commendantes significamus vniuersis quibus expedit presencium per tenorem, Quod Rohman filius Wochlou nobilis de Chyzuch senciens se egrotare, per suum hominem nos requisiuit, vt ad eundem audire sue uoluntatis intencionem, vnum ex nobis mittere dignaremur. Nos uero dignis peticionibus eiusdem annuentes, discretum virum magistrum Johannem decanum concanonicum et socium nostrum karissimum ad eundem duximus destinandum, qui negocio intetus (így) ad nos redyt, nobis retulit uerbotenus seriatim, Quod idem Rohman licet egrotus in corpore, compos tamen existens mente dixisset, quod quia comites Barleus et Iryzlaus fily Baan nobiles de Dyuek a primeuo etatis ipsorum tempore, ipsum tanquam patrem eorum fouissent et conseruassent, et eosdem in adoptiuos filios suscepisset, ea propter ob reconpensacionem filialis dileccionis ipsorum, totam porcionem seu possessionem suam, quam habet in Chyzuch cum omnibus vtilitatibus porcionis ipsius et pertinencys vniuersis, inter terram nostram ab vna parte, et inter terram eorundem Barley et Iruzlai ab altera adiacentem, tam uiuens quam moriens, eisdem comitibus Barleo et Irizlao tanquam filys suis adoptiuis, heredum eorundem per heredes dedisset, donasset, reliquisset et legasset iure perpetuo et inreuocabiliter possidendam semper et habendam, ita tamen quod quamdiu uixerit, ipsum tanquam patrem ipsorum, in eadem possessione indempniter conseruabunt; et post ipsius decessum, anime sue et duabus filiabus suis orfanis tanquam fily tenebuntur prouidere Barleus et Iruzlaus memorati. Datum in vigilia beati Andree apostoli anno domini M° C°C°C° decimo.
Ugyancsak a nyitrai káptalannak 1313-ban „in festo beati Martini confessoris” „magistro Clemente Lectore existente” kiadott átiratából, melynek eredetijét a m. tud. Akademia kéziratgyűjteményében, a Bossányi cs. oklevelei közt őrzik. Közli: Nagy Imre.