Nos Capitulum Ecclesie Nitriensis Memorie commendamus, significantes vniuersis quibus expedit, presencium per tenorem. Quod cum iuxta tenorem litterarum magnifici viri domini Mathei palatini, Petrus, Johannes et Gregorius de Gyarmath racione possessionis chalad uocate Myko filium Miluan, cui ipsa possessio sub titulo empcionis a chomaz fratre Johannis olym erat deuoluta, ad presenciam eiusdem domini Mathei palatini traxissent in causam, eandem per permissionem ipsius mathei palatini, arbitrium proborum virorum, partes inter se propter bonum pacis taliter concordassent: Quod ydem fily Gregory, pro iamdicta possessione Chalad, porcione scilicet quondam predicti chomaz, eidem Mykou quatuor marcas coram nobis soluere debuissent, et ipse Mykou ipsam et eandem possessionem predictys filys Gregory deberet perpetuare. Aduenientibus uero terminis solucionis, antefati fily Gregory, illas quatuor marcas, quibus tenebantur, eidem Mykou filio Miluan, pretextu prefate possessionis Chalad, persoluerunt; quod propter pretitulatus Mykou filius Miluan sicut pro se sic pro filys suis absentibus, in nostri presencia personaliter astans, antedictam possessionem chalad, quasdam scilicet porciones chomaz fily Johannis, ab eodem sibi empcione comparartas et deuolutas, cum omnibus vtilitatibus, pertinencys vniuersis eiusdem porcionis, prenotatis Petro, Johanni et Gregorio filys Gregory de Gyarmath ac ipsorum heredibus, heredumque suorum successoribus, pro morte Mykee fratris ipsorum, coram nobis perpetuauit irreuocabiliter possidendam semper et habendam. Litteras uero si quas super processu cause prehabite contra partem studiose seruaret, cassandas reliquerit et inanes ac viribus destitutas et super hoc priuilegium nostrum emanatum faciemus presentibus nobis reportatis. Datum in festo Inuencionis corporis beati Stephani prothomartiris. Anno domini M° ccc° duodecimo.
Ugyancsak a nyitrai káptalannak 1316. évi átiratából; l. alább.