Nos Karolus dei gracia Rex Hungarie memorie commendantes tenore presencium significamus quibus expedit vniuersis, quod nos propter fidelitatem et fidelium seruiciorum merita magistri Johannis fily Johannis dilecti et fidelis nostri, que nobis ab introitu in Regnum nostrum regnum (így) Hungarie diuersis fortune casibus se exponendo periculum persone et possessionum non expauendo et specialiter propter fidelium seruiciorum suorum merita, que nobis tunc cum conflictum cum Rege Boemie habuissemus, exhibuit indefesse, nos pro tot et tantis seruicys suis uolentes eidem occurrere regio recompensacionis munere cum fauore, tributum in quadam villa sua Bachy nuncupata in comitatu de wolko existenti per modum infrascriptum ad exigendum a mercatoribus per ipsam villam suam transeuntibus, annuimus eidem, ita videlicet, quod a curru honerato quod uulgo masa dicitur duo pondera, Item a simplici curru duos banales, ab oue uero uno unum b... nsem, a minutis autem quatuor animalibus unum banalem recipere valeat ex nostra gracia speciali atque possit; et hec per fora et loca publica uolumus ubique proclamari; volumus eciam ut quandocunque presentes littere nostre per ipsum nobis fuerint reportate et exhibite, nostrum eidem priuilegium super premissis faciemus emanari. datum in waradino p(etri feri)a tercia proxima ante diem Cinerum anno domini M° ccc° decimo quarto.
Hártyán, hátlapján pecsét nyomaival; eredetije a N. Muzeumban, a Nagy István-féle gyűjteményben. Közli: Nagy Gyula.