Nos capitulum ecclesie Nitriensis, memorie commendantes significamus vniuersis quibus expedit presencium per tenorem. Quod dominicus filius Iruzlay fily Baan, nobilis de deuek, sicut pro se sic pro petro et demetrio fratribus suis, ad nos personaliter accedens, dixit oraculo viue uocis, quod diuisionem, quam comes Barleus frater eiusdem Iruzlay patris ipsorum cum Andrea filio Budmeri in ipsorum possessionibus obligacione inter ipsos interiecta, ratam haberet, cum eisdem fratribus suis atque firmam (így). Prout ecciam (így) domina clara relicta ipsius Iruzlay mater eorundem Dominici, Petri et Demetrii, discretis viris magistris Andree custodi ecclesie nostre et Emirico Sacerdoti concanonicis nostris atque socys, prout ipsi nobis asseruerunt, hoc idem affirmasset, quod scilicet diuisio possessionum et oblicacio (így) diuisionis plenius in nostris priuilegys continentur. Datum in die penthecostes Anno Domini M° ccc° decimo sexto.
Hártyán, hátlapján kerek pecsét nyomaival; eredetije a m. tud. Akademia kéziratgyűjteményében, a Bossányi cs. oklevelei közt. Közli: Tagányi Károly.