Domino cum patre suo Michaeli filio Hubul de magno Semien. magister Thomas comes de vgacha in domino cum reuerencia et honorem. Quare petimus uestram compaternitatem ac nobilitatem per presentes, quatenus causa nostre peticionis intuitu, quod Demetrium et paulum seruientem comiti Johanni de Nabrad intuitu peticionis nostri causam suam quem uertebatur inter uos ad dominum suum reducendum transmittatis, quia dominus suus in terminum Beate uirginis marie in qua omnia necessitatem suam nobis detullit. Si deus ipsum ad sanitatem reduxerit domum snam, uobis supradictis Demetrio et paulo seruientibus suis nos satis iusticiam faciamus ad suam uoluntatem uestri gracia ac paternitate secus non facturi. Cetera lator dicet.
Kivűl: domino cum patre suo michaeli filio Hubul de magno Semien.
Eredetije a N. Muzeumban, a Kállay cs. ltárában. Közli: Nagy Imre.