Nos Capitulum ecclesie sancti Martini de Scepus, memorie commendantes significamus vniuersis quibus expedit presencium per tenorem. Quod constitutis coram nobis personaliter Matheo et Petro filys Johannis, de genere Thekule, ex parte vna, Egidio filio Chamas sororio eorumdem filiorum Johannis ex altera, idem Petrus viue uocis oraculo est confessus, quod medietatem tocius porcionis sue hereditarie apud sanctum Georgium in Comitatu de Sarus existentis cum vtilitatibus suis et pertinencys, consenciente fratre suo Matheo supradicto, pro decem marcis prompte pecunie prefato Egidio usque ad plenariam viginti annorum reuolucionem racione pignoris obligasset, assumendo ac se obligando, quod si residuam eiusdem porcionis sue medietatem apud sanctum Georgium habitam cuiquam venderet aut obligaret, extunc antedictis Matheo fratri suo et Egidio sororio suo in viginti marcis debitor remaneret. Cuius rei gracia presentes sub sigilli nostri testimonio duximus concedendas. Datum in vigilia beatorum Symonis et Jude apostolorum. Anno domini M° ccc° vicesimo tercio.
Hártyán, hátlapján kerek pecsét maradványaival; eredetije Lapispatakon, a Keczer cs. ltárában. Közli: Nagy Gyula.