Nos conuentus monastery sancti Egidy de Symigio, memorie commendamus. Quod Demetrius filius Andree iobagio magistri Johannis de Nary de villa Berey et Nicolaus dictus Buza de eadem, una cum magistro Johanne predicto domino eorum, ab una parte, Jacobus filius Petres de Look ab altera, coram nobis personaliter constituti, predictus Demetrius et Nicolaus retulerunt oraculo vive vocis, ut in causa, quam idem Demetrius racione mortis seu homicidy predicti patris sui, Item predictus Nicolaus racione vulnerum suorum per Petrum magistrum de eadem Look illatorum contra eundem Petrum in presencia comitis Symigiensis mouissent, pro quo homicidio et vulnerum illacione possessio eiusdem Petri magistri, obseruato iuris ordine, predicto magistro Johanni de Nary fuerat applicata, quia predictus Jacobus super premissis omnibus in solucione pucuniali (így) eis satisfecit ut debebat, eo, possessionem eiusdem Petri magistri ibidem in eadem Look habitam cum universis vtilitatibus et attinencys suis, ipse magister Johannes et iobagiones sui predicti, predicto Jacobo filio Petres confessi sunt dedisse et contulisse iure perpetuo possidere. Datum sabbato proximo ante Dominicam Judica. Anno Domini M. CCC. tricessimo secundo.
Hártyára írott eredetije megvan a Darvas cs. ltárában, Ongán. Közli: Szalay József.