Nos Johannes Drugeth Palatinus et Judex Comanorum Memorie commendantes Significamus Tenore presencium quibus expedit vniuersis. Dignum fore creditur et honestum qui dominorum servicys se submittunt sponte digne retribucionis beneficio consolentur. Quod cum ob seruiciorum merita fidelia Stephani Pauli et Johannis filiorum Petri de Kermus que nobis in retroactis temporibus impenderunt et in futurum sunt impensuri, quandam particulam possessionis in Harazthi habitam in Comitatu de Bodrog existentem, que nobis a Johanne filio Benedicti pro Judicys nostris legitimis ad manus nostras iuxta regni consuetudinem approbatam ab antiquo, quoquomodo et quandocunque extitisset deuoluta, Ipsis Stephano, Johanni et Paulo ipsam particulam possessionis in Harazthy habitam dedimus et contulimus cum omnibus suis vtilitatibus et pertinencys vniuersis perpetuo possidendam et irreuocabiliter tenendam pariter et habendam, prout ad manus nostras Judiciarias fore dignoscitur pertinere, in filios suorum filiorum heredum per heredes. Sine preiudicio Juris alieni. In cuius rei memoriam firmitatemque perpetuam, presentes litteras nostras priuilegiales concessimus Sigilli nostri autentici munimine roboratas. Datum Zagrabie feria tercia proxima post festum beati Barnabe apostoli. Anno domini M° cccmo xxxmo Tercio.
Hártyán, sárga selyem zsinóron függött pecsét nyomaival; eredetije a gr. Khuen-Héderváry cs. ltban, „Viczay rész” fasc. 48. nr. 11. Közli: b. Radvánszky Béla.