Nos Comes Nicolaus viceiudex magistri Wyllermi Comitis de Scepes et de Wywar uices gerentis palatini, damus pro memoria, quod cum magister Pous filius dominici de Laad, nycolaum Jacobum et Blasium filios Dobow de Pank super possessione Gruiske vocata in causam ad nostram presenciam attraxisset nomine sui Juris repetendo ab eisdem, tandem partibus coram nobis personaliter constitutis quia prefati fily dobow in etate tenera erant constituti et precipue quia ex precepto domini Regis mediantibus litteris eiusdem recepimus quod vsque cum dicti fily dobow legitimam pervenirent ad etatem nostro iudicio astare non conpelleremus, nos igitur de etate dictorum puerorum considerantes dictam causam magistri Pous contra eosdem filios dobow a data presencium vsque ad reuolucionem septem annorum ab octauis diei cynerum prorogauimus ad perhemptoriam responsionem coram nobis faciendam. Datum In Wysl in octauis diei cynerum anno domini m°. ccc°. xxx° Quarto.
Hártyán, zárlatán kerek pecsét nyomaival; eredetije a Csoma és Gábriel cs. ltárában, Devecseren. Közli: Csontosi János.