Nos Capitulum ecclesie Transsiluane memorie commendantes tenore presencium Significamus quibus expedit vniuersis, quod ad nostram accedentes presenciam nobiles viri videlicet Nicolaus dictus uos maior cum filys Johanne et Ladislao, Item Michael Nicolaus Thomas et Jacobus fily Jacobi fily Chama, Item Ladislaus Johannes dictus Achyl, Laurencius, Petrus rufus dictus, Thomas rufus et Deseu fily Johannis fili Emic ab vna parte, Item magister Nicolaus dictus uos minor parte ab altera coram nobis personaliter constituti, ydem Nicolaus dictus uos cum iam nominatis filys suis Johanne ac ladislao, Item Michaele Nicolao Thoma et Jacobo filys iam dicti Jacobi fili Chama, Item iam dicti fratres vterini eiusdem magistri Nicolai dicti uos minoris, asserentes unanimiter pari uoto oraculo viue uocis sunt confessi, quod quia in castro Heltheuin domino nostro regi cum sanguinis effusione et morte proximorum fidelium seruientum suorum fidelissima exhibuerit seruicia et quia nos interest nobiles regni honestauit (így) volentes quod adatis presencium quid quid a domino Rege uel a domino woyuoda inuenire aut inpetrare potuerit, ipsorum porcionem eidem magistro Nicolao et suis heredibus heredumque suorum successoribus penitus et per omnia reliquerunt coram nobis, quod ut omnis liuor discordie de medio ipsorum extirpetur et pulcritudo pacis glorietur et se fratrem dileccionis affectu amplecti possint et ualeant, obligarunt se coram nobis tali modo, quod quicunque aut coram quouis Judice ipsi aut ipsorum heredes super pretacta porcione litigare niterentur contra eundem magistrum Nicolaum aut suos heredes, sine porcione Judicis penam centum marcarum incurrat eo facto. Datum in Crastino Beati Johannis Apostoli. Anno domini M° C°C°C° Tricesimo quinto.
Hártyán, hátlapján pecsét nyomaival; eredetije a gr. Wass cs. czegei ltárában, nr. 4. Közli: Fehérpataky László.