Nos Petrus viceuoyuoda Transsiluanus, Memorie commendantes significamus quibus expedit vniuersis presencium per tenorem, Quod cum Comes Nicolaus dictus wos senior et Nicolaus Junior similiter wos nominatus ac Jacobus filius Chama ab vna, parte ex altera vero Paulus filius Johannis et Johannes filius ladislai fili Tarmach, Juxta Judiciarie deliberacionis sentenciam magnifici viri Thome woyuode Transsiluani domini nostri, hoc quod dicti Nicolaus et alter Nicolaus ac Jacobus in linea generacionis ipsorum non existant nec medietatem possessionis ipsorum Chamafaya vocate Jure valeant optinere, dicti vero Nicolaus senior et Nicolaus Junior wos nominati necnon Jacobus filius Chama, hoc quod ipsi in linea generacionis ipsorum Pauli et Johannis existant ac in predicta possessione Chamafaya Tytulo Juris porcionem pretactam queant optinere, in villa Kereztus coram nobis in octauis festi Purificacionis virginis gloriose testibus quibus euidencius poterant comprobare debuissent, Ipso termino adueniente licet ambe partes testes eorum coram nobis in loco statuerint prenotato, Tamen partes predicte coram nobis personaliter comparendo, in loco ipsius produccionis testium propter bonum pacis et concordie vnionem proborum virorum composicione et ordinacione interueniente, in talem pacis vnionem se deuenisse vnanimiter retulerunt et devenerunt coram nobis, quod prenominati Paulus et Johannes omne Jus dominy, quod in possessione Wazzulteluk se habuisse et habere sperarent, eisdem Nicolao seniori Nicolao Juniori et Jacobo filio Chama, econuerso autem ydem Nicolaus senior et Nicolaus Junior wos nuncupati ac Jacobus filius Chama similiter omne dominium seu omnem porcionem, quam ipsi in supradicta possessione Chamafaya se habere sperarent uel habuisse, reddidissent eisdem Paulo et Johanni mutua vicissitudine contra se se inuicem relaxassent in filios filiorum eorundem pacifice possidendam et habendam, Tali moderaminis vinculo interposito, quod si qua parcium predictarum in facto dictarum possessionum partem alteram Juris ordine uel quoquomodo molestare et inquietare attemptaret in vicio calumpnie contra partem alteram conuictus haberetur eo facto, hoc non pretermittentes, litteras ambarum parcium usque in diem datarum presencium inter ipsos in facto premissarum possessionum contra se se inuicem emanatas coram quouis Judice testimonio presencium vanas cassas et viribus carituras partes predicte communi ipsorum voluntate reddiderunt. Datum in sancto Emerico tercio die octauarum predictarum. Anno domini. M°. CCCmo. xxxmo. Octauo.
Hártyán, hátlapján pecsét nyomaival; eredetije a gr. Wass cs. czegei ltárában, Lit. A. fasc. 1. nr. 4. Közli: Fehérpataky László.