Nos Petrus viceuoyuoda Transsiluanus, damus pro memoria, quod cum in congregacione nostra generali vniuersitati nobilium de Zonuk doboka et de Culus Comitatuum in octauis festi omnium sanctorum, in Bonchhyda celebrata, magistri Nicolaus et ladislaus dicti wos Juniores pro se personaliter, pro Johanne vero dicto Acheel, laurencio, Petro, Thoma, Michaele et deseu fratribus ipsorum cum procuratorys litteris Capituli ecclesie Transsiluane consurgentes proposuissent, quod ipsi vnacum Comite Nicolao dicto Wros seniore in omnibus possessionibus ipsorum hereditarys acquisiticys et emticys inter ipsos diuisionem perpetuam habere niterentur, diuisione legali et equali inter ipsos sorciendo. Quo percepto quia dictus Comes Nicolaus wos senior personaliter consurgendo, in possessionibus ipsorum hereditarys diuisionem cum eisdem fratribus suis se velle habere, sed in possessionibus acquisiticys et empticys se nolle facere allegauit, dicendo, quod ipse super eisdem acquisiticys et empticys possessionibus Instrumenta haberet, ad exhibendum eadem instrumenta ipsam causam ad octauas festi beati Georgy martiris tunc proxime subsequentes prorogassemus, ad locum Culusmonustra nominatum. Tandem ipso termino occurrente, predicto Comite Nicolao personaliter, et dictis Nicolao et ladislao dictis wos pro se personaliter pro Johanne vero Acheel dicto, Petro rufo, laurencio, Thoma et deseu fratribus ipsorum, predicto Michaele interim defuncto, cum procuratorys litteris Capituli Nyttriensis ecclesie coram nobis in Monustur comparentibus, sepedictus Comes Nicolaus senior Wos nominatus exhibuit nobis litteras Serenissimi principis domini Karoli dei gracia illustris Regis Hungarie, Sub autentico et anulari eiusdem sigillis consignatas dominico die proximo post festum Epiphanie domini, contigue post festum omnium sanctorum premissum subsequentem in Anno domini M° CCC°° xxxxmo emanatas, in quibus comperimus contineri, quod sepedictus dominus Rex Hungarie nos ab imponendo Judicio super acquisiticys possessionibus ipsius Comitis Nicolai senioris, Zenthgothharth Chege Zylwas et Zenthywan vocatis, sua regali potencia mediante prohibuit et interdixit, quia autem sepedictus Comes Nicolaus super possessionibus empticys Instrumenta prout assumpserat exhibere nequiuit in iudicio trium marcarum eundem decreuimus fore conuictum, committendo, quod in empticys et hereditarys possessionibus suis cum predictis fratribus suis in termino adhoc deputato per alias litteras nostras, diuisionem perpetuan facere teneatur. vnde nos predictam causam super prenominatis possessionibus Zenthgutharth Cege Zyluas et Zenthywan vocatis, modo premisso distulimus, contra Regium preceptum nullatenus iudicare presumpmendo. Datum in eadem Culusmonustra in predictis octauis festi beati Georgy martiris, Anno supradicto.
Kivűl: Pro Comite Nicolao dicto Wos seniore contra Nicolaum similiter Wos dictum Juniorem, et alios fratres suos intrascriptos super facto possessionum Zenthgothharth Cege Zylwas et Zenthywan vocatis (így), memorialis.
Hártyán, zárlatán két pecsét nyomaival; eredetije a gr. Wass cs. czegei ltárában, Lit. G. nr. 10. Közli: Fehérpataky László.