Nos Capitulum ecclesie beati Martini de Scepus memorie commendantes significamus tenore presencium quibus expedit vniuersis. Quod dominus Andreas filius Andree fily Ythe de sancto Georgio cum Nicolao filio Pauli et Johanne filio Petri filiorum eiusdem Andree ab vna parte, ac Gregorius filius Ythemery cum Ladislao filio Thome fratris sui ac Johannes filius vz de eodem sancto Georgio ab altera, coram nobis personaliter constituti, per eosdem propositum extitit concorditer et relatum, quod in possessionibus ipsorum hereditarys et acquisiticys infrascriptis diuisionem fecissent inter se perpetuo durateram. videlicet quod pars porcionis ipsorum apud sanctum Georgium predictum habite a parte meridionali existens, secundum cursum metarum infrascriptarum cum particala terre Hzedvaldfeld (így) uocate ac possessio Thowtfalu acquisiticia a parte orientali existens, secundum debitam mediam porcionem diuisionis equali mensura contra possessionem Herdegenzhaw distincta cum omnibus vtilitatibus suis et pertinencys vniuersis cessissent et cesserunt domino Andree Nicolao et Johanni predictis, altera uero pars dicte porcionis apud ipsum sanctum Georgium habite a parte septemtrionali existens, Item possessiones Ida in Comitatu Wywar, ac Geyhhalma (így) in comitatu Sarus existentes ac Herdegenzhaw a parte occidentali existens similiter equali mensura et equa proporcione contra Thowfalua (így) predictam distincta, cum omnibus vtilitatibus et pertinencys suis vniuersis, Gregorio et Ladislao predictis quoad medietatem vnam, et Johanni predicto quoad alteram medietatem cessissent et cesserunt utrique parti in filios filiorum iure perpetuo et irreuocabiliter possidende tenende pariter et habende. Mete uero ipsam porcionem de sancto Georgio distingentes, ut ipse partes nobis recitarunt, hoc ordine distinguntur, prima meta incipit a parte orientali in quodam prato in fine paruarum salicum transeundo directe uersus occidentem per ipsum pratum, et exterius pratum ipsum est vna meta terrea, inde flectitur uersus aquilonem circa dictum pratum aliqualiter procedendo, peruenit ad metam terream, et abinde reflectitur uersus occidentem, per terras arabiles procedendo peruenit ad publicam viam iuxta quam est terrea meta, transsiliens ipsam viam directe uersus eandem plagam procedendo peruenit ad riuulum fenuzpotoka dietum iuxta quam est meta terrea. Inde saliendo riuum ipsum transit uersus eandem plagam, asscendens montem procedit directe usque ad metas, que separant ipsos nobiles de possessione Gergellaca, et sic mete ipsam porcionem distingentes terminantur. Hoc tamen adiecto, quod pro particula de ipsa Thowtfalua per populos de Ordow occupata ipsum dominum Andream et filios fratrum suorum predictos, Gregorius Ladislaus et Johannes predicti suis laboribus et expensis requirendo eandem teneantur adiuuare, ipsa particula tamen domino Andree et filys fiatrum suorum predictis integraliter remanente. Adiecerunt eciam partes prelibate, quod si aliqua ex ipsis per potenciam superiorum aut iure aliqua (így) particulam uel porcionem de premissis possessionibus acquisiticys perdere contingeret, ipsi insimul eundem (így) in porcionem tantam quantam ipsum contingeret assumpmere teneantur. Siluas ipsorum communi usui applicandas relinquendo. Presentes cum nobis reportate fuerint in formam nostri priuilegy redigi faciemus. Datum faria quarta proxima ante festum Exaltacionis sancte Crucis, anno domini M°'° CCCmo xlmo.
Hártyán, hátlapján kerek pecsét nyomaival; eredetije Lapispatakon, a Keczer cs. ltárában. Közli: Nagy Gyula.